Gnaeus Pompeius Magnus

vir publicus Romanus

Gnaeus Pompeius, appellatus Magnus, fuit generalis et vir publicus Romae Antiquae.

Wikidata Gnaeus Pompeius Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Gnaeus Pompeius Magnus: imago
Gnaeus Pompeius Magnus: imago
Nativitas: 29 Septembris 106 a.C.n.; Regio V Picenum
Obitus: 28 Septembris 48 a.C.n.; Pelusium
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Gnaeus Pompeius Strabo; Lucilia
Coniunx: Antistia, Aemilia, Mucia Tertia, Iulia, Cornelia
Proles: Gnaeus Pompeius Iunior, Sextus Pompeius, Pompeia Magna, Pompeius/Pompeia
Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen).
Effigies Pompei Holmiae ostentata

Gnaeus Pompeius stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Gnaei Pompeii contubernalis, eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent. Quae res iuveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districtu ense, ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit. Orta mox seditione, Pompeius se in media coniecit agmina, militesque tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit.

Pompeius eodem bello civili partes Sullae secutus, ita egit ut ab eo maxime diligeretur. Annos tres et viginti natus, ut Sullae auxilio veniret, paterni exercitus reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit; nullus ei labor taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans, somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Sullam iter intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus aut fudit, aut sibi adiunxit. Quem ubi Sulla ad se accedere audivit, egregiamque sub signis iuventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.

Postea Pompeius in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Sullae inimico occupatam reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius, postquam acerbe in eum invectus fuisset, ad supplicium duci iussit. Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac muliebriter mortem extimuit: voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret, sicque brevem miserrimae vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput in sordido loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium Siculae cuiusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere decrevisset qua sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio quisnam ille unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad id induxi." Tam libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio ipsi pepercit.

Transgressus inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit, et Africam subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei litterae a Sulla redditae sunt, quibus iubebatur exercitum dimittere, et cum una tantum legione successorem exspectare. Id aegre tulit Pompeius paruit: tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis multitudo obviam ivit. Sulla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine appellavit: nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare, quam occidentem: quo dicto innuebat Sullae potentiam minui, suam vero crescere. Ea voce audita, Sulla iuvenis constantiam admiratus, exclamavit: "Triumphet, triumphet."

Metello iam seni et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius, ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sed multis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit. Altero proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is iam senex ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sortorio interfecto, Pompeius Hispaniam recepit.

Cum piratae maria omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos, cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Gnaeum Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adiecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in eius locum substituetis?"

Acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.

Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamen noctu Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adiumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus est.

Pompeius deinde Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus iam senex.

A Caesare anno 48 a.C.n. apud Pharsalum victus in Aeqyptum fugit, atque die 28 Septembris eiusdem anni, Pelusii appulsus, necatus est. Inter interfectores et Lucius Septimius fuit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Gnaeus Pompeius Magnus spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gnaeum Pompeium Magnum spectant.

  Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.

  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Antecessores:
Gnaeus Cornelius Lentulus Marcellinus et Lucius Marcius Philippus
Consul
55 a.C.n.
cum
Marco Licinio Crasso II
Successores:
Appius Claudius Pulcher et L. Domitius Ahenobarbus
Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus
Consul
52 a.C.n.
cum
Quinto Caecilio Metello Pio Scipione Nasica
Successores:
M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus