Annus 48 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1
Anni: (51 a.C.n.) · 50 a.C.n. · 49 a.C.n. · 48 a.C.n. · 47 a.C.n. · 46 a.C.n. · 45 a.C.n. · 44 a.C.n. · 43 a.C.n. · 42 a.C.n. · 41 a.C.n. · (40 a.C.n.)


Romae et in Italia

recensere

Bellum civile Romanorum

recensere
  • 9 Augusti : Pugna apud Pharsalum in Thessalia Gaius Iulius Caesar Pompeium Magnum vicit.
  • 28 septembris : Pompeius in Aegyptum, quia benefactor regis Ptolemaei Xii olim fuerat, fugiens a ministris Ptolemaei XIII (qui adhuc puer erat), in primis Pothino et Achilla sed etiam tribuno Romano Lucio Septimio, occisus est. Caesar insuper adveniens Aegyptiorum regni disceptator esse voluit : quia tamen amore captus Cleopatrae adversus fratrem Ptolomaeum XIII favebat, tumultus in Alexandrina plebe ortus est et exercitus regius contra Caesarem processit : quod bellum, in quo de ipsa vita periclitavit Caesar quia initio paucos milites secum habebat, Alexandrinum dicitur.
  • Mense Decembri Pharnaces rex Ponti Domitium Calvinum legatum Caesaris apud Nicopolim vicit.