In republica Romana Marcus Calpurnius Bibulus (natus circa 100 a.C.n., mortuus 48 a.C.n.) erat unus e ducibus factionis optimatium atque adversarius acerrimus Iulii Caesaris, cuius collega in consulatu anno 59 a.C.n. fuit.

De familia.

recensere

Gens Calpurnia plebeia quidem erat, sed nobilis (multos consules numeravit) et fortasse Tusca origine. Marcus Calpurnius Bibulus tres filios habuit, quorum duo maiores natu a Gabinianis militibus praesidio regno Aegypti relictis in rixa necati sunt (50 a.C.n.). Tertius tantum, Lucius Calpurnius Bibulus, quem ex secunda uxore, Porcia, filia Marci Catonis, genuerat[1], superstes patri fuit. Qui a triumviris anno 43 a.C.n. proscriptus, post cladem apud Philippos acceptam a Marco Antonio in fidem receptus, a triumviro illo Syriae provinciae pro praetore praefectus est, ubi tandem mortuus est[2]

De cursu honorum

recensere

Marcus Bibulus eodem anno quo Caesar et aedilis et praetor et consul fuit. Iam ab aedilitate odio pertinaci dissidere coeperunt: nam Bibulus querebatur munerum ad plebem amborum expensis datorum gratiam ad solum Caesarem pertinere. Idem sibi evenisse dicere solebat quod Polluci cui, quamquam templum cum fratre commune in Foro dedicatum esset, tamen Castoris tantummodo aedes appellabatur[3].

Anno 60 a.C.n. ambo comitiis consularibus candidati erant. Tum Caesar societatem iniit cum Lucio Lucceio, homine divite candidato et ipso ; optimates contra largitionibus apud plebem Bibulum adiuverunt, sperantes populares Caesaris rogationes a dissentiente collega posse coerceri. Ergo Bibulus et Caesar consules facti sunt. Quod videns Caesar societatem iniit cum Crasso et Pompeio, duobus viris potentissimis et ambitiosis, qui et ipsi optimatium omnipotentiam in senatu infringere cupiebant. Haec societas, primus triumviratus appellata, huc spectabat " ne quid ageretur in republica quod displicuisset ulli e tribus" (Suetonius). Ita Caesar, oppresso collega, omnia quae voluit consulatu suo perfecit. Nam, cum Bibulus intercedere conaretur, a triumvirum clientelis e foro vi expulsus est, ita ut ne unus quidem senator ei auxilio esse auderet. Reliquo anno domi se inclusit nec quidquam aliud quam edicta publicabat, praedicans acta collegae sui nec secundum leges nec rata esse. Nam consulibus erat ius auspiciorum atque obnuntiationis adversus collegam : itaque ad religionem refugit Bibulus dictitans se caelum spectasse ac signa infausta vidisse, quae comitia haberi vetarent. At Caesar, qui pontifex maximus iam erat, pro nihilo obnuntiationes collegae habuit ac legem agrariam optimatibus displicentem pertulit. Nihilominus adversarii Caesaris postea contenderunt leges eius consulatu latas et irritas esse et abolendas, ac ipse semper timuit, ne ab inimicis rationem eo anno actorum reddere apud iudices cogeretur. Interea faceti homines, cum aliquid anno 59 a.C.n. factum testabantur, factum esse "Iulio et Caesare consulibus" scribebant, ita significantes eo anno unum verum consulem fuisse[4].

Post consulatum Bibulus proconsulatum quidem in aliqua provincia non gessit (quia inimicus triumvirorum erat, qui tum in republica Romana maxime pollebant), sed omnia munia senatoris diligentissime implevit. Crasso vero mortuo, Caesare et Pompeio dissidentibus, cum Pompeio in gratiam rediit ; itaque postquam Clodius a Milone occisus est atque respublica a consulibus vacua erat, ineunte anno 52 a.C.n., Marcus Bibulus, primus in senatu sententiam rogatus, censuit Pompeium consulem creandum esse sine collega[5]. Eodem anno¨Pompeius legem tulit, quae iubebat post quintum tantum annum a consulatu in provinciam proconsules mittendos esse : itaque, quia nondum provinciam rexerant, ut Cicero in Ciliciam sic Bibulus in Syriam anno 51 a.C.n. profectus est. Quae provinciae vicinae sunt et multa de Bibulo proconsule in epistolis Ciceronis accepimus. Nam, quamquam iam a Gaio Cassio ab Antiochia repulsi, Parthi etiam tum minaces erant et Bibulus semper ad bellum adversus eos paratus esse debuit[6]. Cum Romam rediit res Romana ad bellum civile vergebat, in quo Bibulus statim a Pompeio stetit.

In bello civili.

recensere

Bello civili anno 49 a.C.n. Marcus Bibulus summum imperium in omnes classes Pompeianas ubicumque sitas habuit et in insula Corcyra constitit. Imparatior tamen fuit, quam ut celerrimam atque inopinatam transnavigationem Caesaris ex Italia in Epirum prohibere posset. Postea vero ita diligenter litora ac portus Graeciae et Illyrici custodivit ac clausit, ut subsidia Brundisii parata vivo Bibulo Dyrrachium ad Caesarem non pervenerint. Mox tamen, nimia cura confectus et gravi morbo, Bibulus primis mensibus anni 48 a.C.n. ante proelium ad Dyrrachium interiit[7]

  1. Plutarchus, Brutus XIII et Cato minor XXV.
  2. Appianus, Bell. civ. IV,162.
  3. Dio Cassius XXXVII,8. Suetonius, Div. Iul. X,1.
  4. Dio Cassius XXXVIII.8.2. Suet., Div. Iul. 20.4.
  5. Dio Cassius 40.50. Plutarchus Pompeius 54 et Cato Minor 47.
  6. Dio Cassius 40.30.
  7. Dio Cassius 41.48. Orosius V.15.10.
  • Appianus, libro secundo Bellorum civilium 9-12 et 49.
  • Caesar, libro tertio de Bello civili, capitulis 5, 7-8, 14-18, 31.
  • Cicero, libro secundo Epistularum ad Atticum, epistulis 20-21 et quinto ep.17-18 et 20-21 necnon libro sexto ep. 1 et 5.
    • libro secundo Epistularum ad familiares ep. 10 et 17, necnon libro quinto decimo ep. 1-4.
    • Brutus 267.
    • undecima Philippica, capitulis 34-35.
  • Dio Cassius libro XXXVII Historiae Romanae cap. 8 necnon libro XXXVIII cap. 4,6,8-9,12 et libro XL cap. 30, 50, 65 et libro XLI 44 et 48.
  • Plutarchus, Pompeius 47-48, 54
    • Cato Minor 25, 32, 47.
    • Caesar 14.
  • Seneca Ad Marciam XIV.
  • Suetonius, De Vita Caesarum, in Vita Divi Iuli, capitulis 9, 10, 19-21, 49.
  • Valerius Maximus, libro quarto Factorum dictorumque memorabilium, 1,15.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitulo 44.

Bibliographia

recensere


Antecessores:
Lucius Afranius et Quintus Caecilius Metellus Celer
Consul
59 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Caesare
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Aulus Gabinius