Philippi
Philippi (Graece Φίλιπποι) fuit urbs antiqua Macedoniae orientalis, a Philippo II anno 356 a.C.n. conditum et e nomine suo appellatum. In eodem loco posuit ubi steterat oppidum Graecum nomine Crenides (Κρηνῖδες, scil. "fontes"). Ruinae Philipporum hodie in regione Graeca Macedonia Orientalis et Thracia iacent.
Locus illustris fit quia ibi, mense Octobri anni 42 a.C.n., proelium magni momenti ad fortunam Imperii Romani futuri commissum est. triumviri Octavianus et Marcus Antonius ultimos fautores senatoriae auctoritatis atque veteris reipublicae, Gaium Cassium et Marcum Brutum, debellaverunt. Post victoriam colonia veteranorum Romanorum in hunc locum deducta est.
Plura legere si cupisRecensere
- Cédric Brélaz, Philippes, colonie romaine d’Orient, Athenis, 2018.
Nexus interniRecensere
Nexus externiRecensere
Situs geographici et historici: Locus: 41°0′43″N 24°17′4″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani • Encyclopædia Britannica |
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |