Macedonia Orientalis et Thracia (regio Graeciae)

Wikidata-logo.svg Macedonia Orientalis et Thracia (regio Graeciae)
Res apud Vicidata repertae:
Macedonia Orientalis et Thracia (regio Graeciae): vexillum
Index regionum Graeciae hodiernae
Civitas: Graecia
Locus: 41°12′0″N 25°0′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Decentralized Administration of Macedonia and Thrace

Forma

Area: 14 157.76 chiliometrum quadratum
Caput: Comotena
Subdivisiones: Xanthe, Drama

Gestio

Praefectus: Christos Metios

Vita

Incolae: 601 175

Tabula aut despectus

Macedonia Orientalis et Thracia (regio Graeciae): situs

Macedonia Orientalis et Thracia (Graece:Ανατολικής Μακεδονίας και Θράκης) est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae, orientalis pars Macedoniae Graecae et pars Thraciae Graecae. Macedoniae Orientali et Thraciae sunt 623 248 incolae (status anni 2001). Caput regionis est Comotene.

Unitates regionales et demiRecensere

Regio Macedonia Orientalis et Thracia in sex "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt. territora pristinorum nomorum obtinent, insula Thaso excepta, quae propria unitas regionalis facta est.

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Drama 103 975 9 Doxatum, Drama, Neurocopium inferius (demus), Paranestium, Pyrsopolis
Hebrus 149 354 12 Alexandropolis, Didymotechum, Orestias, Samothracia, Suphlium
Cabala 145 054 11 Cabala, Nestos (demus), Pangaeum (demus)
Rodope 110 828 9 Arriana, Iasmus, Comotene, Maronia-Sapae (demus)
Thasos 13 765 1 Thasos
Xanthe 101 856 9 Abdera, Myce, Topirus, Xanthe

Res oeconomicaeRecensere

Comparata ad Productum domesticum grossum Unionis Europaeae secundum facultatem emendi normatam Macedonia Occidentalis anno 2006 indicem 60.9 (EU-27:100) nancta est.[2]. Inopia operarum anno 2005 11.8 % effecit.[3]

NotaeRecensere

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  2. Eurostat Nuntius diurnariis edocendis 23/2009 – Productus domesticus regionali singuli incolae in EU27 (PDF-Datei; 360 kB)
  3. Statistics in focus 1/2006