Dyrrhachium
Dyrrhachium[1] (-ii, n.; alia nomina: Durracium[2], Dyrachium,[3] Dyrrachium[2], Epidamnus;[1][2] Albanice: Durrës, Graece Dyrráchio, -on, Serbice Драч et Italiane Durazzo) est urbs Albaniae, circiter 114'000 incolarum, caput Praefecturae Dyrracenae. Urbani Dyrraceni[4] appellantur.
Civitas: Albania
Locus: 41°18′48″N 19°26′45″E
Nomen officiale: Durrësi
Situs interretialis
Fines
Forma
Vita
Geographia
recensereDyrrhachium mari Hadriatico adiacet magnum portum plenum navium habens. Caelum mediterraneum habet.
Historia
recensereNarratur Dyrrhachium a Graecis ex Corcyra et Corintho anno 627 a.C.n. conditum regis eorum Epidamni eponymum fuisse. In ea civitate multae dissensiones inter factiones oligarchicam et democraticam referuntur[5] e quibus una ad bellum Peloponesiacum incipiendum aliquid contulit[6].
Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt[7]. Aetate romana haec urbs erat caput Viae Egnatiae[8], quae Byzantium ducebat. Quocirca Romani qui ex Brundisino portu in Graeciam aut in Orientem iter faciebant plerumque Dyrrachium adpellebant, quod anno 49 a.C.n. Pompeius irrumpentem in Italiam Caesarem fugiens et ipse fecit. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.
Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.
Ecclesia Catholica Romana
recensereDyrrhachium, cum Tyrana, est sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena[4]est.
Cives illustres
recensere- Anastasius I, Imperator Romanus Orientalis (430–518)
- Ioannes Coucouzeles, cantator Bulgaricus (XIV s.)
- Arturus Tabaku, latinista et albanologus
- Karl Topia, Princeps Albaniae
- Pietro Bianco (Pjetër Bardhi), pirata
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ 4.0 4.1 "Archidioecesis Tiranensis-Dyrracena" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Aristoteles, Politica V.1.10 et V.4.7.
- ↑ Thucydides I.24.3.
- ↑ Pausanias VI.10.8.
- ↑ Strabo, Geographica VII.7.4.
Fontes
recensere- Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-27
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 41°18′48″N 19°26′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dyrrhachium spectant. |