Arturus Tabaku
Arturus Tabaku, Albanus (Albanice Artur Tabaku; pronuntiatus: [ar'tur ta'baku]), prope Dyrrachium die 21 Ianuarii anno 1982 natus, diu Montellae in Italia vixit, ubi a secretis fuit academiae c. n. Vivarium Novum. Dein autem Neapoli habitavit, sed exeunte mense Ianuario anno 2012 Montellam iterum suos transtulit Lares.
In Latinitatem quae in Albania floruit, praesertim in Marinum Barletium rerum scriptorem, et in Georgium Castriotam Scanderbegum patrem patriae, maxime incumbit.
Latinas Graecasque litteras in schola Neapolitana docuit quae apud domum editoriam condita est cui nomen "Schola Pythagorea" (Italice "La scuola di Pitagora").
Societati Albanorum quorundam in Italia viventium praeest. Die festo autem Albanorum, qui Montellae die 16 Decembris anno 2012 celebratus est, centum nempe annis postquam patria exterum iugum excussit, de Albanorum historia acroasin habuit.
Nexus externi
recensere