Georgius Castriota Scanderbegus

Wikidata-logo.svg Georgius Castriota Scanderbegus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Maii 1405; Croia
Obitus: 17 Ianuarii 1468; Lissus
Patria: Respublica Veneta, Imperium Ottomanicum

Officium

Officium: Monarcha
Munus: Bellator, politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Jovan Kastriot; Voisava Tripalda
Coniunx: Donika Kastrioti
Proles: Gjon Kastrioti II
Familia: Kastrioti family

Memoria

Sepultura: Lissus

Insignia heraldica

Georgius Castriota Scanderbegus: insigne

Scanderbegus[1] (natus Gjergj Kastrioti die 6 Maii 1405 Croiae, in Albania septentrionali, mortuus die 17 Ianuarii 1468 Lissi) heros nationalis Albaniae est. Anno 1457 a papa Callisto III tam Fidei defensor quam Athleta Christi proclamatus est.

VitaRecensere

 
Scanderbegus Turcas debellans, xylographia

Filius Ioannis Castriotae ducis et principissae Serbicae Voisara cum fratribus suis obses factus est anno 1423, cum Turcae Epirum occupavit.

In sultani palatio corpore menteque egregius et nomen Alexandri illustris (Skander sive Iskenderbeg) nactus morem in Mahometanicum educatus est. Iam anno 1422 honorem habuit, ut ipse princeps districtus crearetur. Fratribus veneno necatis et principatu abolito amorem Albaniae patriae ardentem sollerter refrenavit. Sed quando anno 1443 Hungari venerunt cum compatriotis CCC fugit et astutia doloque arcem Krujë expugnavit. Tunc rursus conversio ad religionem Christianum facta est et Albanis persuasit de libertate decoribus bellicis quaerenda.

Anno 1444 imperator cum paucis peditibus atque peditastellis legionem Ottomanicam vicit. Iratus Muradi II sultanus ipse contra seditiosos mense Maio 1449 victoriam parere vane temptavit. Itaque anno 1450 sultanus irritus castra Krujë concedere debuit.

Murado defuncto Scanderbegus etiam successorem eius Mahometum II pervicit ut facile in pace mense Maio 1461 concilianda Albaniam totam adipisceretur. Ponifex summus Pius II eum anno 1464 vel ducem expeditionis sacrae destinavit et revera Scanderbegus militum praefectus duos exercitus Ottomanicos et sultanum ipsum fugavit.

Filio pupillari Ioanni ante mortem morose Venetias miserat. Postquam arx Krujë die 15 Iunii 1478 perditus et terra vastata est, Albani anno 1495 denique in gremium Ottomanicum revenire coacti sunt.

NotaeRecensere

 
Scanderbegi galea (fortasse) in museo Vindobonensi
  1. Cf. librum Triumphus Christianae Fortitudinis Seu Scanderbegus: In Scenam Datus a Musis Benedictinis Salisburgensibus: Anno 1724,Die 4. Septembris

BibliographiaRecensere

  • Peter Bartl: Skanderbeg. In: Biographisches Lexikon zur Geschichte Südosteuropas. Band 4. Monaci 1981, p. 134–137
  • Peter Bartl: Zum Geschichtsmythos der Albaner. In: Dittmar Dahlmann/Wilfried Potthoff (ed.): Mythen, Symbole und Rituale. Die Geschichtsmächtigkeit der Zeichen in Südosteuropa im 19. und 20. Jahrhundert. Francofurti ad Moenum 2000, ISBN 3-631-35511-4, p. 119–139.
  • Harry Hodgkinson: Scanderbeg. Londinii 1999, ISBN 1-873928-13-0.
  • Karl Kaser: Albania. Orientalisation and Balkanisation of a Balkan Country. A Contribution to an Ongoing Debate. In Karl Kaser / Frank Kressing (ed.): Albania. A country in transition. Aspects of changing identities in a South-East European country. Baden-Baden 2002, ISBN 3-7890-7670-8, p. 27–38.
  • Fan Stylian Noli: George Castrioti Scanderbeg (1405–1468). Boston University Graduate School, Boston 1945
  • Alois Schmaus (ed.): Studia Albanica Monacensia. In memoriam Georgii Castriotae Scanderbegi (Georg Castriota Skanderbeg). 1468–1968 (= Beiträge zur Kenntnis Südosteuropas und des Nahen Orients. 8). Monaci 1969.
  • Oliver Jens Schmitt: Skanderbeg. Der neue Alexander auf dem Balkan, Verlag Friedrich Pustet, Ratisbonae 2009, ISBN 978-3-7917-2229-0.
  • Oliver Jens Schmitt: Skanderbegs letzte Jahre. West-östliches Wechselspiel von Diplomatie und Krieg im Zeitalter der osmanischen Eroberung Albaniens (1464–1468). In: Südost-Forschungen, Band 63/64 (2004/05), p. 56–123.
  • Oliver Jens Schmitt: Skanderbeg reitet wieder. Wiederfindung und Erfindung eines (National-)Helden im balkanischen und gesamteuropäischen Kontext (15.–21. Jh.). In: Ulf Brunnbauer, Andreas Helmedach, Stefan Troebst (ed.): Schnittstellen. Gesellschaft, Nation, Konflikt und Erinnerung in Südosteuropa. Festschrift für Holm Sundhaussen zum 65. Geburtstag. Monaci 2007, p. 401–419.
  • Stephanie Schwandner-Sievers (ed.): Albanian Identities. Myth and History. Indiana University Press, Bloomington 2002, ISBN 0-253-21570-6.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scanderbegum spectant.