Pirata
Pirata (-ae, m.) (Graece: πειράτης, peirátes), seu Latine praedo maritimus, est praedo qui in mari furtum aut rapinam aut aliud simile crimen per vim facit. Piratarum nonnulla genera praecipue antiquis temporibus erant, atque permultas adpetebant praedas: plurimum naves, sed etiam portus, insulas et vicos maritimos saepe crudelissime raptabant. Etenim minationibus aut armis capiebant aurum, aes, cibum, instrumenta navalia et merces omnium generum. Piratae in fere omni aevo et omni parte orbis maria maritimasque civitates infestaverunt: enim piratae clari Phoenices ac Graeci erant, sed etiam Vicingi ac Dani, Sinici ac Arabes. Usque ad initium saeculi XIX, quamvis pauci, tamen in Oceano Atlantico piratae naves ad Americana litora adpropinquantes aggrediebantur.
Piratica temporibus Graecorum et Romanorum
recensereCum Graeci Phoenicesque primi ingentes naves ad mercaturas frequentes sustinendas ornavissent, utrivis erga alteros aut in patria ipsa piraticam perpetrare inceperunt. In Graecia enim piratae, saepe a divite domino ducti, alebantur plurimum appetentes maritimos pagos qui nulla moenia nec defensionem quamdam habebant, et refugia sibi in parvis insulis litora prospicientibus praebebant. Ex quibus eos scimus Cretensem regem Minoem evertere sua classe bellica conatum esse. Sed hoc tantum perficiere necesse erat ne piratae mercaturas nimium popularentur: etenim piratae in Graecia parum infamia afficiebantur propter rapinas impletas, sed vero gloria quadam apud compatriotas[1].
Primo a.C.n. saeculo totum Mare Mediterraneum a piratis infestum redditum est. De eorum audaciis, rapinis, incursionibus in naves et provincias Romanorum atque etiam in ipsam Italiam, de annona urbem premente, de iactura vectigalium, de cladibus acceptis Cicero gravibus verbis disseruit in ea quam de imperio Cn. Pompei (sive pro lege Manilia)[2] habuit oratione. Quo admirabilius videtur, quantulo temporis Pompeio contigerit, ut eos superaret. Nam cum anno 67 a.C.n. per legem Gabiniam imperium extraordinarium ad bellum piraticum gerendum ei datum esset, piratas viginti legionibus et quingentis navibus aggressus tribus mensibus mare ab occidente ad orientem ea peste liberavit. Decem enim milibus praedonum in bello interfectis ceteros in deditionem recepit eosdemque iussit procul a litoribus sedibus novis se continere.
Aevum aureum piratarum
recensereEst saeculum aevum aureum piratarum appellatum, quod se ab 1650 circiter usque ad 1725 extendit, in quo piratae complures erant atque maxime minitabantur coloniis ac vastabantur mercaturas maritimas Europaeas Americanasque. In hoc aevo enim, multis coloniis plantationibusque conditis in litoralibus regionibus Americae centralis ac meridionalis, nationes Europae, et praecipue Hispania atque Anglia, naves onerarias saepe trans oceanum ad mercandum mittebant. Fere duo milia praedonum et viginti naves piratarum erant eo tempore in Oceano Atlantico, qua de re perpaucae naves mercatoriae ad portum appellere poterant a piratis intactae. Aetatis huius praeclari terribilesque piratae nauarchi egerunt, scilicet Eduardus Teach (vero clarior nomine "Barba Nigra"), Bartholomaeus Roberts, Willelmus Kidd et Samuel Bellamy. Qui omnes maria litoraque tantum populati sunt, tales ingentes thesauros facinoribus impletis collegerunt tantasque caedes fecerunt, ut sibi magnam sed turpem apud cunctas maritimas nationes famam praeberent. At, primis annis saeculi XVIII transcursis, naves bellicae Anglicae missae sunt ad piratas captandos atque portus defendendos; multi ex piratarum nauarchis iudicati atque ad caput damnati sunt et piratica lente decessit.
De piratarum aggressione
recensereCum mercatoriam navem conspicerent, piratae ad praedam adpropinquabant velocioribus navibus utentes. Generaliter vexillo piratarum monstrato praeda decertare nolebat, eiusque nauarchus ad piratarum navem coactus vehebatur ad celeumatis suae salutem remuneratione servandam. Igitur aliquando nullo proelio nec clamore concitato ab aliena ad suam navem piratae onera transferebant. Sin autem navis oneraria se defendere conabatur, minationibus defectis eam aggrediebantur cannonibus utentes aut directe eam ascesi gladiis ac pistoliis pugnantes. Deinde navem raptabant et eam ustam relinquebant aut sibi attribuebant. Saepe piratae rubra aut nigra insignia aut vexilla super malum habebant, quae Anglice Jolly Roger appellantur, et ea imaginibus calvarum, ossium, gladiorum, cruoris atque multa cetera crudelia ornabant, ad metum praedae iniciendum.
De piratarum navibus
recenserePiratarum navium multa genera sunt. In saeculis XVII et XVIII piratae in Oceano Atlantico plurimum Anglici, Francici et Scotici erant, in gregibus celeumatibus appellatis sexaginta aut centum hominum collecti, et navigabant veliferis navibus non ingentis magnitudinis. Celeumati pirata nauarchus praeerat, qui in proelio navem ducebat et accipiebat maximam mercedis partem, sed erant etiam medicus, gubernator, lignarius praeter nautas ordinarios. Hoc tempore, frequentissimae navium piratarum erant:
- Slopus (anglice: Sloop): navis velifera uno cum malo.
- Goletta: navis velifera duobus cum malis vela triangularia habentibus.
- Brigantinus: navis velifera duobus cum malis, quorum primus prora positus velum quadrum, alterum media nave positus velum triangulare habebat.
- Snovus (anglice: Snow): navis velifera duobus cum malis vela quadra habentibus.
Praeclari piratae nauarchi
recensereNauarchus | Navis nomen (Anglice) | Cannones navis |
---|---|---|
Eduardus Teach ("Barba Nigra") | Queen Anne's Revenge | 50 |
Bartholomaeus Roberts | Royal Fortune | 42 |
Henricus Avery ("Longus Ben") | Fancy | 46 |
Samuel Bellamy | Whydah | 28 |
De piratarum genera
recensere- Pirata (generaliter): quisquis in mari aut flumine crimen facit et noxius piraticae est.
- Bucaner: venator ac pirata, saepe Anglicus aut Francicus, qui Hispaniola et Iamaica insulis vivebat et naves portusque praecipue Hispanicos aggrediebatur. Bucaneres collecti erant in turba appellata "Fratres Litoris".
- Cursarius: navigator ac pirata qui a suo regno missus est ad inimicorum regnorum naves captandas. Cursariorum praeclari Franciscus Drakus et Henricus Morgan sunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ De hac re Thucydides loquitur (De bello Peloponnesiaco, I,5).
- ↑ Cicero, de imp. Cn. Pompei 31-35
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad piratas spectant (Piracy, Pirates). |