Gladius
- Gladius etiam species piscis est. Vide s.v. xiphias.
Gladius, sive ensis (-is, m.), est telum laminatum (vel telum marginatum) plus quam 50 centimetra (20 unciae) longum usitate habitus,[1] praecipue ad secandum vel iciendum adhibitum. Omnibus sunt lamina et manubrium, capulus appellatum. Laminae sunt rectae, curvatae, singillatim marginatae, bis marginatae, aut tantum praeacutae. Capuli modo et longitudine magnopere variantur, custodes manus aliquando comprehendentes. Forma definita ex aevo historico et regione geographica dependet.
De gladiis
recensereEtymologiae Isidori Hispalensis de gladiis sic adfirmant:
- Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum. Acies autem gladii ab acumine dicta. Capulus vocatus vel quia caput est gladii, vel quia ibi capitur ut teneatur: nam alias acies ferri non sinit. Mucro non tantum gladii est, sed et cuiuslibet teli acumen, dictus a longitudine. Nam μακρον Graeci longum vocant; hinc et machaera. Machaera autem est gladius longus ex una parte acutus. Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea. Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam παθεoν Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus. Semispatium gladium est a media spatae longitudine appellatum, non, ut inprudens vulgus dicit, sine spatio, dum sagitta velocior sit. Pugio a pungendo et transfigendo vocatus. Est enim gladius parvus et bis acutus lateri adhaerens. Idem et clunabulum dictum, quod religetur ad clunem. Chelidoniacus gladius ferrum est latum, cuius duplex mucro ac bifurcus in modum caudae hirundineae formatur; unde et chelidoniacus dicitur. Sica a secando dicta. Est enim gladius brevis quo maxime utuntur qui apud Italos latrocinia exercent; a quo et sicarii dicti. Tranquillus autem dicit: "Dum cuiusdam gladiatoris in ludum emissi gladius curvatus fuisset ex acie recta, procucurrit unus ad id corrigendum; tumque a pugnante responsum est: Sic ha pugnabo. Inde sicae nomen datum."[2]
Gladiorum genera
recensereGladiorum genera sunt:
Aevi classici
recensere- Spatha est gladius longus, ex utraque parte acutus.
- Semispathium est spatha brevior.
- Pugio est parvulus gladius, bis acutus.
- Parazonium est pugionis genus, insigne auctoritatis.
- Acinaces est ensis persicus, qui (teste Flavio Iosepho) rectus erat. Sed aevis serioribus hoc verbum ensem curvatum ex una parte acutum designat.
- Framea, cum sit sensu stricto hasta Germanica, apud seriores auctores gladium bis acutum designat.
- Machaera est gladius longus ex una parte acutus, sed apud auctores aetatis "praeclassicae" quae dicitur nonnumquam omnem gladium designat.
- Sica est parvulus gladius curvatus, ex una parte acutus, quo latrones ac sicarii praesertim utuntur.
- Copis est gladius leviter curvatus, falcis similis.
- Ensis falcatus, sive harpe, est gladius curvatus falci simillimus, quo usus est Perseus ille. (Machaera Hispanica ab gladiorum studiosis huius aetatits saepe—false quidem—falcata dicitur.)
- Rhomphaea, sive rumpia, est genus teli Thracae nationis, et gladio (longissimo) et hastae similis, aequis mucro ac capulo. Apud auctores seriores nonnumquam modo omnem gladium designat.
Gladii lignei, quibus gladiatores, tirones militares, ac battuendo studiosi exercentur multis nominibus designantur: rudis, sudis, palus, clava.
Rariora vocabula:
- clunaclus, genus quoddam cultri
- chelidoniacus gladius, bifurcus
- dolon, inter alia designat ensem in baculo clam conditum.
- lingula, gladiolus oblongus in speciem linguae factum
- sampsera, ensis regalis Persicus
Gladii seriorum aetatum sunt, exempli gratia:
- Katana est machaera Iaponica.
- Cymitharra est machaera Turcica.
- Macana est rudis seu clava Mesoamericana.
- Rapperia est spatha longior angustiorque capulo ornato Europaea.
- Scramsaxus est culter longissimus Germanicarum nationum.
Gladii celebriores
recensereGladii celebriores sunt:
- Acinaces Cambysis, sine nomine
- Gladius Damoclis, sine nomine
- Harpe Persei, sine nomine
- Pugio Pausaniae Macedonii, quo caesus est Philippus Macedoniae, Myrtales (secundum Iustinum)
- Gladius Caesaris, Crocea Mors (secundum Galfridum Monemutensem)
- Gladius Arthurii Regis, Caliburnus
- Gladius Caroli Magni, Iocosa
- Gladius Rolandi, Durandal
- Gladius retussus Eduardi Confessoris et omnium Britanniae regum, Curtana
- Gladius Gulielmi Comitis Inculismensis, Durissimus (secundum Ademarum Cabanensem)
- Gladius Georgii Castriotae, Scanderbergus
- Catanae maximae famae: Murasame ac Masamune
- Gladius Sigfridi draconis occisoris, Balmung
- Gladius Theoderici de Berna, Nagelring
- Gladius Wittici Wielandi filii, Mimung
- Gladii Campidoctoris, Tizona et Colada
- Gladius sancti Venceslai
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ Loades, Mike (2010). Swords and Swordsmen. Great Britain: Pen & Sword Books. ISBN 9781848841338
- ↑ Isidori, Etymologiae 18.6.
Bibliographia
recensere- Allchin, F. R. 1979. [Res] in South Asian Archaeology 1975: Papers from The Third International Conference of the Association of South Asian Archaeologists in Western Europe, Held in Paris, Decembri 1979, ed. J. E. van Lohuizen-de Leeuw, 106–118. Brill Academic Publishers. ISBN 9004059962.
- Burton, Richard F. 2008.The Book of The Sword. Cosimo, Inc. ISBN 1605204366.
- Edgerton, et al. 2002. Indian and Oriental Arms and Armour. Courier Dover Publications. ISBN 0486422291.
- Evangelista, Nick. 1995. The Encyclopedia of the Sword. Greenwood Publishing Group. ISBN 0313278962.
- Gravett, Christopher. 1997. German Medieval Armies 1000-1300. Osprey Publishing. ISBN 1855326574.
- Green, Thomas A. 2001. Martial Arts of The World: An Encyclopedia. Vol. 1. ABC-CLIO. ISBN 1576071502.
- Kirkland, J. Michael. 2006. Stage Combat Resource Materials: A Selected and Annotated Bibliography. Greenwood Publishing Group. ISBN 0313307105.
- McLean, Will, et Jeffrey L. Forgeng. 2008. Daily life in Chaucer's England. ABC-CLIO. ISBN 0313359512.
- Naish, Camille. 1991. Death Comes to The Maiden: Sex and Execution, 1431–1933. Taylor & Francis Publishing. ISBN 0415055857.
- Prasad, Prakash Chandra. 2003. Foreign Trade and Commerce In Ancient India. Abhinav Publications. ISBN 8170170532.
- Smith, William. 1843. A dictionary of Greek and Roman antiquities. Michigan University Press.
- Wertime, Theodore, et J. D. Muhly, eds. 1980. The Coming of The Age of Iron. Yale University Press. ISBN 0300024258.
- Withers, Harvey J. S. 2006. World Swords 1400–1945. Studio Jupiter Military Publishing. ISBN 0954591011.
Nexus externus
recensere- Situs publicus www.romars.it
- Situs publicus www.oldswords.com, maximus dictus fons interretialis pro investigatione gladiorum antiquorum
- "Sword Forum International, apud www.swordforum.com