Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Falx vel falx messoria est instrumentum quod iam ex remotis temporibus exstat, quo homines ad herbas et fruges secandas utuntur. Ferramentum incurvum vel aduncum falcis pars principalis est.

Falx
Iuvenis cum falce messoria et aristis messis (ab Ambrosio Lorenzetti[it] circa annum 1340 pictus)

Falcium generaRecensere

Hodie sub vocabulo falx saepius falx messoria, ad segetes metendas destinata, intellegitur. De qua et Vergilius dicit:

....maturis supponere falce aristis[1].

Sed et instrumenta laborum aliorum falces nominantur. Falce fenatoria vel stramentaria[2] herbae feni producendi causa secantur. Falce vinitoria (vel putatoria, vel vineatica) vitium oculi (id est caules novelli) abscindebantur; accurate Columella huius falcis figuram et partes et usum describit[3]. Memorantur et falces arborariae (ad aliorum arborum caules secandos), silvaticae, rustariae.

Erant et falces bellicae, armorum genus, alabardis mediaevalibus propinquae, et falces murales, ferramenta maiora adunca, cuspide curvata et solida, ad perfodiendum aggerum, evellendos lapides murumque oppidi subruendum; Caesar has memorat[4].

UsusRecensere

Falx messoria symbolum laboris agricolarum est, exempli gratia cum malleo (signo operariorum) in vexillo factionum communisticarum.

Liber Isaiae dicit: "Et conflabant gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces" (2:4) ut metaphoram contra bellum.

NotaeRecensere

  1. Georgica, I 348.
  2. Catonis de agri cultura 10, 11.
  3. IV 25 1.
  4. De bello Gallico, VII 22.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad falcem spectant.

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis


  Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!