Falx, vel falx fenatoria (vel stramentaria)[1] est falx, qua herbae feni producendi causa secantur. Ferramentum incurvum vel aduncum capulae ligneae vel ferreae longiori infixum est.

Falx fenatoria cum capula ferrea
Mors cum falce fenatoria (ab Ottone Vaenio[nl] figurata, Q. Horatii Flacci emblemata, 99)

Marcus Terentius Varro haec de faeno secando scripsit:

primum de pratis summissis herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari falcibus debet et, quoad perarescat, furcillis versari...[2]

Falcarius est artifex qui falces facit[3].

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis