Falx vinitoria

falx, qua vitium oculi abscindebantur

Falx, vel falx vinitoria (vel vineatica, putatoria) est falx, qua vitium oculi (id est caules novelli) abscindebantur; accurate Columella huius falcis figuram et partes et usum describit[1]. Ferramentum incurvum vel aduncum capulae ligneae vel ferreae longiori infixum est. De hac falce et Plinius[2], et Vergilius:

...mala vites incidere falce novellas.[3]

.

NotaeRecensere

  1. IV 25 1.
  2. Historia naturalis, XVII 102, 175.
  3. Eclogae, III 11.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis



  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.