Sampsera
Sampsēra erat gladii Persici genus, insignis regi. Mentio eius modo apud auctores Graecos attestatur. Secundum Sudam (σ86):
Σαμψῆραι: σπάθαι βαρβαρικαί. δῶρα φέρει Τραιανῷ ὑφάσματα σηρικὰ καὶ σαμψήρας· αἱ δέ εἰσι σπάθαι βαρβαρικαί.
Sampserae: spathae barbaricae. "Dona fert Traiano textilia serica et sampseras: haec enim sunt spathae barbaricae"
(vide et Iosephi AJ 20.2.3)
Sampsera est quidem verbum persici originis, attestatur enim antiquitus lingua Parthica, figura שמשיל šamšēr. Etiam Persae huius aetatis hoc ipso verbo utuntur: شمشير šamšīr. Lingua persica, hoc verbum omnem gladium indicare videtur, sed aliis linguis machaeram persicam.