Aperire sectionem principem

Epirus (regio historica)

(Redirectum de Epirus)

Vide etiam paginam discretivam: Epirus (discretiva)

Despectus in regionem ab satellite, sinistra insula Corcyra.

Epirus (-i, f., Graece Ήπειρος) est regio historica in Paeninsula Balcanica austro-occidentali sita. Praeter litus Ionii maris a Sinu Ambracio (a meridie) usque ad Ceraunios montes (a septentrionibus) percurrit. His diebus regio partim ad Graeciam, partim ad Albaniam pertinet. Pars meridiana hodie est regio administrativa eiusdem nominis.

In Epiro Dodona sita est, post Delphos secundum Graeciae antiquae oraculum.

GeographiaRecensere

 
Pindus mons
 
In Acherontis valle

Cum limes meridianus Sinu Ambracio clare definitus sit et Pindus mons ab oriente regionem a Thessalia et Macedonia separet, limes septentrionalis per saecula variabat. Medio Aevo exeunte ambitus regionis cum despotatu Epiro anno 1204 orto aequatus est. Hic prinicipatus saeculo decimo tertio etiam latas Albaniae mediae partes comprehendit et a meridie per Arcananiam usque ad Sinum Corinthium pertinuit.

UrbesRecensere

Regiones et pagiRecensere

FluminaRecensere

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!