Dodona
Unam legis e paginis de
disserentibus
Dodona (Graece Δωδώνη ) fuit sanctuarium et oraculum Graeciae antiquae in regione Epiro ab urbe hodierna Ioanninorum ad austro-occidentalem versus situm. Secundum post Delphorum oraculum in Graecia habitum est. Iovis cultus cum hoc oraculo coniunctus ex cultu antiquiore ortus esse videtur, a quo caerimoniae posteris inenodabiles petunt. Homerus[1], Aeschylus[2] alii quercum in fano Dodonaeo oraculum dedisse docent. Praeterea sacerdotes columbarum volatum sonumque interpretati sunt et postea sorte petitionibus responderunt. Duobus chiliometris ab urbe antiqua distans vicus hodiernus homonymus situs est.

Dodonae collocatio in Epiro
FontesRecensere
- Herodotus, Euterpe 52-57.
- Pausanias libro septimo Descriptionis Graeciae, capitulo XXI (2-5) necnon cap. 25(1)
- Strabo, Geographicaˌ VII.7.10-12 et IX.2.4 et XVI.2.38.
NotaeRecensere
Nexus interni
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |