Ares
Ărēs (Aris, m.; Graece Ἄρης) in mythologia Graeca bellorum atrocissimorum, caedium trucidationisque deus est. Pertinet ad duodecim deos Olympicos, Olympioi nuncupati. Etiamsi non sit gravitas venerationis eadem atque apud Graecos, assimilatus est valde a Romanis cum eorum bellorum deo Marte. Et pater Cycnosis est. Iste autem erat multo monstratior apud Romanos Aride apud Graecos.
Explanatio
recensereObscurae sunt origines nominis, opinabiliter significat Ares seu "perditor" seu "exesor" seu "ultor". Verisimiliter est ortus Ares effigie trucidante in Thracia ætate æris, et in mythologia nuncupata est ista patria eius. Sed iam aevo Mycenico (1600–1050 a.C.n.) in continente Græca terra pervagatus fuisse monstrari potest. Fortasse etiam in sæculo proto-græco erat deus fertilitatis et eo ipso similior assimilationi eius Italicæ.
Mythus
recensereCum esset filius matrimonialis et Iovis et Iunonis secundum Hesiodum pertinebat ad figuras graviores in theotechnia Græca. Depingitur Ares esse ferox, atrox, inperdomabile pugnarum numen, fruens violentia et perlustrans cum bestiis, ut vescatur sanguinis eorum. Athena, sapientiae et doli dea, exprimente fortem bellorum partem, Ares immo vero videtur esse deus ater. Iracundus, crudelis, dirus, inhumanis est, immiscitur persæpe et in mortalium prœlia et excitat de novo furorem eorum. Certamina, cruor, spoliationes clamorque gladiorum concrepantium ac rumor ossium fractionum valde delectabant eum. Vix gaudio erant ei enim artes deorum aliorum. Vitia sua eum fecerunt ingratum apud deos, immo vero odiosum.
Quamquam erat perinvisus et apud mortales et apud immortales—et pater eius Iuppiter repudiabat eum—attamen exprimebat vim masculinam ac formam bella viris solis apta putata incorporans.
Mythologice ea demonstrantur in relatione amorosa eius cum amoris dea Aphrodita: ista enim, quamquam nupta cum honesto vero informoso fabricationis deo Hephaisto, attrahi se sentit ad eum commititque adulterium et animosum et perpetuum cum Are. Ea re a Helio deo prodita marito zelotypo,? iste fabricat omne arte sua reticulum invisibile indelebileque, quo ambos capit in flagranti. Huiusmodi captivi producentur deis ceteris, qui autem non vituperantes immo vero incipiunt cachinnum perpetuum (opinabiliter contra Hephaistum).
Aliqui dicunt Erum, sagittiferum amoris deum, filium communem esse Aris Aphroditæque. Præterea addicuntur secundum Hesiodum coniugio isti tam Anterus (spreti irresponsique amoris deus) et Harmonia (concordiæ dea) quam Aris gravissimi comites Deimos (terroris deus), Phobos (horroris deus), et Enyalios (pugnæ deus).
Quam et apud ceteros deos et fama est eum habuisse innumerabilia adulteria extra mundum immortalium. Velut nuncupantur eum semper sequens invidiæ discordiæque dea Eris, aurorae dea Eos simulac plurimæ mortales.
Fœderati eius sunt Hades, Tartari dominus, Ker, necis dea, atque Ate, perturbantionis dea.
Bello Troianico durante in Troiana parte pugnabat, hasta autem a Diomede iacta vulneratus pugnæ locus relinquendus ei fit. In Olympo monte postea ab Aesculapio (medicinae deo) sanatur et patitur se lavari a Hebe, sorore eius.
Aliqui dicunt Arem et progenitorem Amazonum bellatricium et proxime Thraciæ habitantium esse.
Veneratio
recensereContrapositus assimilationi eius Romanæ haudquaquam cultus est Ares, quia videbatur iam bellum ipsum—quod gesserunt persæpe Græci in mutuos—veneratio ei esse sat. Nuncupetur autem hic et rara et gravissima exceptio Areopagus, cui dedit ipse nomen, quod autem refertur itidem de mythologia. Alii loci venerationis in Aetolia, Thessalia, ac Athenis sunt; in Hermiona Peloponnesica idolum eius anathema erat.
Praesentatio
recensereQuia erat ingratus deus et ægre cultus, sæpe non erat demonstratus in artificiis, contrapositus assimiltioni suæ Romanæ. Symbola Aris sunt fax ardens, canis, et vultur simulac—apta deo belli—gladius, galea, et scutum.
Fontes
recensereNexus externi
recensere