Vide etiam paginam fere homonymam: Athenae

Athena (Graece Ἀθηναία[1]), epitheto Pallade (Graece Παλλάς) saepe ornata,[2] in mythologia Graeca est virgo et dea quae cum sapientia, artibus technicis, belloque consociatur,[3] et deinde cum Minerva dea Romana syncretizata est.[4] Athena habebatur patronus et custos variarum urbium in Graecia, praecipue Athenarum, ex qua veri simile est eam appellatam esse.[5] Parthenon in Acropoli Athenarum ei dicatur. Sua signa maximi momenti sunt strigiformes, arbores oleae europaeae, angues, et Gorgoneion. In arte oculorum, cassem gerens hastamque tenens plerumque pingitur.

Athena

Fabulae recensere

Metidis et Iovis filia narrabatur, cuius ex capite viva orta esset[6]. Nam primam uxorem Metin Iuppiter voraverat quia nisi praecavisset fatum erat ex ea filium ipso potentiorem naturum qui in eius locum regnaret[7].

Athena etiam callida heroum comes est. In Iliade et Odyssea Diomedem (atque iam eius patrem Tydeum) et Achillem[8] et Ulixem et Telemachum in primis diligit. Nam postquam pastor Idaeus Paris formositatis pomum Aphroditae dedit Troianis infestissima exstitit atque Achaeorum causam apud patrem pertinaciter egit. In operibus posterioribus etiam Herculi[9], Perseo, Bellerophonti, Iasoni et Argonautis adstat. In poesi epica epitheta deae maxime vulgata sunt γλαυκῶπις et Τριτογένεια.

In mytho originum Athenarum, oleam creando Neptunum vicit in pugna pro patrocinio oppidi. Tamen Dea virgo dicebatur. Fuit mythus archaevus Atticus, Deum Hephaestum eam frustra raptare conatum esse. E semine in terram deiecto Gaea Erichthonium creavit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. In poësi epica Ἀθηναίη; Attice Ἀθηνᾶ et Ἀθηναία; Dorice Ἀθάνα; Ionice Ἀθήνη.
  2. Etiam Pallas Athena (Παλλὰς Ἀθηνᾶ; Παλλὰς Ἀθήνη) et Athena Polias (Ἀθηνᾶ Πολιάς 'Athena urbina') appellatur.
  3. Inc, Merriam-Webster (1995). Merriam-Webster's Encyclopedia of Literature. Merriam-Webster. p. 81. ISBN 9780877790426 .
  4. Deacy et Villing 2001.
  5. An dea nomen proprium ab urbe traxerit an urbs a dea antiquitus disputatur. Vide Walter Burkert (1985), Greek Religion (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, ISBN 0-674-36280-2), 139. Qui liber Theodisce nomine Griechische Religion der archaischen und klassischen Epoche anno 1977 Stuttgardiae primum editus est, tum in linguam Anglicam conversus.
  6. Hesiodus, Theogonia 924-6.
  7. Hesiodus, Theogonia 886-900.
  8. Ilias XVIII.204-21 et XXII.186-303.
  9. E.g. Hesiodus, Scutum Herculis.

Bibliographia operum hodiernorum recensere

 
Athena adstante Iason e dracone exit.

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Athenam spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Athenam spectant.