Achilles[1] fuit heros filius Thetidis et Pelei, et pater Pyrrhi aut Neoptolemi. Nomen eius venit de vocabulis Graecis akhos 'doloris' et laos 'populi'. Chironi centauro et Phoenici, Amyntoris filio, educandus traditus est. Inter filias Lycomedis regis Scyri a matre, ne ad bellum Troianum ire cogeretur, sub habitu muliebri absconditus est, ubi ex Deidamia generavit Neoptolemum. Ab Ulixe habitu mercatoris detectus, ad bellum Troianum ductus est.

Achillem Athena impedit, ne Agamemnonem necet. Opus Ioannis Baptistae Tiepolo (Villa Valmarana).

Fuit optimus et maximus totius Graecorum exercitus miles. Occidit Hectorem, fortissimum Troianorum, eiusque cadaver circum moenia urbis ter traxit, bigis alligatum. Patroclum enim ulcisci voluit sibi amicissimum et, qui ab Hectore interfectus esset. Ab Agamemnone odio implacabili dissensit, quod sibi Briseidem eripuisset. Tempore indutiarum amore Polyxenae captus est. Invitatus per fraudem specie nuptiarum in templum Apollinis a Paride sagitta in calcaneo transfixus, ubi tantummodo vulnerabilis erat, interfectus est. Aiax Maior Ulixesque pugnaverunt, uter eorum arma eius reciperet, quo in certamine Ulixes vicit. De morte Achillis ab aliis alia tradita sunt.

Plato cum alias personas tum et Achillem adhibuit ad patefaciendum quantum Homeri poetae lectio ad moralem puerorum educationem parum idonea esset[2].

Notae recensere

  1. In Oxford Latin Dictionary praebentur hae formae: nom. Achillēs, -eus; gen. -is, -i, ~ei, -eos; acc. -em, -en, -ea; abl. -ĕ, -ē; voc. -es, -ē; acc. pl. -eas.
  2. Politia III.4.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Achillem spectant.
 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!