Astyanax (Ἀστυάναξ = "urbis dominus", ita a Troianis appellatus quia solus HectorIlium tuebatur[1]) vel Scamandrios (Σκαμάνδριος[2], Σκάμανδρος ab ipso patre appellatus) in mythologia Graeca est filius Hectoris et Andromaches coniugis eius. Una e lepidissimis scaenis Iliadis exeunte carmine sexto Astyanactem patris ad proelium properantis galeam cristamque reformidantem et lacrimantem ostenditː tunc pater abiecta galea puerum manibus sustulit et osculatus est[3]. Troia capta a Graecis victoribus, adhuc filium Hectoris timentibus ne olim bellum renovaret, ex altissima turre praecipitatus est. Quod horrendum fatum et Euripides[4] et Seneca[5] in scaenam protulerunt. Aetate moderna et Maphaeus Vegius de Astyanacte poema conscripsit.