Vide etiam paginam discretivam: Thoas (nomen)

Thoas (Graece Θόας) in fabulis Graecis est Andraemonis et Gorgae filius, Aetolorum rex, qui quadraginta naves ad Troiam duxit[1].

Procus Helenae fuit, ut Hesiodus dicit[2]. In Iliade Pirum occidit[3] et bonum consilium Achivis dat[4]. Neptunus specie Thoantis indutus Idomeneum alloquitur[5]. In Odyssea Ulisses incognitus Eumaeo fabulam narrat, quomodo ille cum Thoante et Ulisse explorationem faceret[6]. Ludorum, quae Achaei post mortem Achillis fecerant, particeps fuit[7] et in equo Troiano erat[8].

Post bellum ex Ilio Minervae imaginem extulit et domum advexit; Amphissae Pausanias eam vidit[9]. Filiam eius uxorem duxit Ulisses[10] Lycophron in Libyam et post in Illyriam a tempestatibus eum auferri dicit,[11] sed secundum Strabonem in Temesam(it) oppidum Bruttii venerat ibique habitabat.[12].

Notae recensere

  1. Homeri Ilias, II 644; Apollodori Bibliothecae epitome, 3, 12. Vel quindecim, ut in Hygini fabulis (97) dicitur.
  2. Catalogi mulierum fragmentum 198 (Merkelbach — West).
  3. IV 527—538.
  4. Ilias XV.281-305.
  5. XIII 206—239.
  6. Odyssea, XIV 499.
  7. Quinti Smyrnaei Posthomerica, IV 563—592.
  8. Vergilii Aeneis, II 262, Quinti Smyrnaei Posthomerica, XII 341.
  9. Descriptio Graeciae, X 38, 5.
  10. Apollodori Bibliothecae epitome 7, 40.
  11. Lycophronis Alexandra, 1012 cum scholiis.
  12. Strabonis Geographia, VI 1, 5.