Vide etiam paginam discretivam: Aiax

Aiax maior, saepe Aiax Telamonius dictus, erat heros Graecus, filius Telamonis Periboeaeque, cui avus erat Aeacus abavusque Iuppiter.

Aiax et Achilles alea ludunt

Aiax Telamonius apud Troiam erat inter maximos heroes Graecos, quo fortiores erant tantum Achilles[1] Diomedesque. Contra Hectorem bis pugnavit, sed cum certamen primum neutro interfecto finitum est, Hector Aiaxque munera sibi dederunt -- Hector magnum ferrum Aiaci dedit -- rediveruntque ad sua castra.

Apparatus bellici Aiacis Telamonii erant malleus clipeusque. Clarus erat inter Achivos non solum ob audaciam, sed etiam ob vim corporis altitudinemque.

Post Achillem mortuum, et Aiax et Ulixes contra Teucros pugnaverunt ut arma Achillis reciperent. Postea, cum Ulixes arma sibi assumpsisset, Aiax, spoliis ereptis, mortem sibi conscivit, quod argumentum non tantum celeberrimae Sophocleae fabulae sed etiam Armorum iudicii Aeschylei, tragoediae hodie deperditae[2]. E captiva Tecmessa filium genuisse Eurysacem dicebatur.

Notae recensere

  1. Ilias II.768-770.
  2. Fortasse versus in Thetidis ore positi et a Platone citati (Politia 383b) ex illo opere excerpti sunt.

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus interni