Paris (heros)
Paris (Πάρις), sive Alexander (Ἀλέξανδρος), heros Troianus, in mythologia Graeca est filius Priami regis et Hecubae, frater Hectoris et Cassandrae et Deiphobi. Ob Helenam raptam maxima culpa in bello Troiano movendo ei adsignabatur.[1]
Fabula
recenserePuer, in monte Ida orbatus, ibi inter pastores crevit. Iudicium cum esset prolaturus de controversia inter Iunonem, Minervam Veneremque, quae esset dearum pulcherrima, Veneri, quae se ei Helenae amorem daturam pollicita erat, praemium tribuit. Propterea ceteris deabus odio fuit[2].
Fretus Veneris pollicitationibus, Helenam, Menelai coniugem, rapuit; propter hoc Agamemnon, Menelai frater, Troianis bellum indixit. Arcu et sagittis ante Troiam pugnare solebat Parisː ita Diomedem[3] et Machaonem[4] et Eurypylum[5] vulneravit. Anno decimo belli, tempore eventis in Iliade narratis posteriore, Achillem telo necavit. At pugna singulari Menelao commissus, quae pugna de exitu belli secundum pactum inter duces factum decretura erat, perisset nisi fraude deae Veneris fato substractus esset[6]. Ita homines bellum finire nequiverunt quod dei usque ad Troiae exitium perducere volebant.
Tandem Philoctetes, optimus Achaeorum sagittarius, telo interfecit Paridem; quo mortuo et Troia expugnata, Helena ad Menelaum rediit.
Nonnulli Paridem ab Oenone vel a Helena Corythum filium habuisse dicunt.
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- Hubert Damisch, Le jugement de Pâris : iconologie analytique, Flammarion, 1997.
- Un mythe aux origines de l'Occident : le jugement de Pâris : actes des journées d'études des 13 et 14 novembre 1998, Université Charles-de-Gaulle-Lille 3, 2003 = Uranus Mythes et littérature n.10.
- Denis Roussel, "L'humour d'Ovide dans la correspondance de Paris et d'Hélène (Héroïdes XVI et XVII)", Vita Latina, 2004: 59-70
Nexus interni
Nexus externi
recensere- "Paris" - apud: Hederich, Benjamin: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 1884-1894
- Iudicium Paridis Petri Pauli Rubens
| ||||