Vide etiam paginam discretivam: Nestor (discretiva)

Nestor (Νέστωρ) in mythologia Graeca fuit rex Pyli, urbis Graecae, senex, qui bello Troiano sapientissimus omnium Achaiorum est. Nonaginta naves e Messenia Ilium duxit[1]. In Iliade consultor prudentissimus Agamemnonis prodit, in Odyssea a Telemacho Ulixis filio aditur, ut quaecumque de sorte patris sciat ab eo discat.

Nestor cum filiis suis Neptuno sacrificans (in calice saeculi quarti ante aeram vulgarem depictus)

De Nelidarum genteRecensere

Filius Nelei et Chloridis erat, fratres fuerunt Chromios et Periclymenos, soror Perô[2]. Ex Anaxibia vel Eurydice[3] uxore plures filios genuit, Antilochum qui bello Troiano interfectus est, Echephronem, Thrasymeden, Stratium , Perseum, Pisistratum qui in Odyssea Telemachum Lacedaemonem comitabatur, Aretum[4] necnon filias ut minimam natu Polycastam qui Telemachum lavantem oleo unxit[5].

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Ilias II.591-602.
  2. Odyssea XI.281-7
  3. Odyssea III.452.
  4. Odyssea III.412-485.
  5. Odyssea III.464-8.

FontesRecensere

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nestorem spectant.
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!