Philoctetes
Vide etiam paginam discretivam: Philoctetes (discretiva)
Philoctetes (Graece: Φιλοκτήτης), in Mythologia Graeca, fuit rex Meliboeae in Thessalia et filius prioris regis Poeantis. Cum Heracles temerariae uxoris Deianirae culpa in summis cruciatibus periret, rogum funebrem suscendit. Gratus Heracles arcum et sagittas suas Hydrae sanguine venenatas Philocteti donavit. Postea, dum Achivi deae Dianae immolant Troiam classe petituri, Philoctetes a serpente volnus in pede accepit[1], qui sanari non potuit. Quia Achivi in navibus taetrum odorem et clamores sagittarii non tolerabant, nocte Philoctetem in insula Lemno reliquerunt, ubi Poeantius sagittarius per decem annos vixit. Cum vero vates cecinerunt sine Herculeo arcu et pharetra sagittarum plena Troiam vinci non posse, Ulixes a Diomede comitatus heroem repetiit atque ei persuasit ut Ilium secum veniret. Ubi, sanatus a Machaone medico[2], Philoctetes optimus sagittarius in omni exercitu Graeco fuit[3] et Parida necavit[4].
Philoctetes nomen suum tragoediae Sophocleae dedit, necnon Euripideae Aeschyleaeque hodie deperditis. Persona etiam fuit in Hercule Oetaeo Senecano.
NotaeRecensere
FontesRecensere
- Apollodori Bibliotheca II,7,7 et Epitome V,5,8.
- Hyginus mythographus, Fabulae 102.
- Ilias II.716-728
- Odyssea III.190.
- Ovidius, libro tertio decimo Metamorphoseon 45-55 necnon IX, 229-235.
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis 22.7
- Seneca, Hercules Oetaeus.
- Sophocles, Philoctetes
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||