Sinon (Graece: Σίνων) in mythologia Graeca fuit Aesimi filius.

Sinon manus post tergum revinctus contionatur palam Priamo Troianisque (Vergilius Romanus, MS Vat. lat. 3867, folio 101r, quinto saeculo compositum)

Cum Bellum Troianum se praecipitaret, pastores Sinonem iuvenem ad Priamum regem Troianorum tulerunt. Regi quidem se Graecum esse declaravit, simul autem confirmavit se hostem Graecorum factum esse. Ementitus est se ab Ulixe maledictis pressum et vexatum esse. Idcirco Ulixem contexisse, ut pro sano reditu Graecorum victima hostia immolaretur.

Falsis talibus dictis Troianos in errorem duxit et eis persuasit, ut equum ligneum, quem Graeci dolum auctore Ulixe exstruxissent et in litore Troiano reliquissent, infra muros Troiae traherent.

Noctu autem Graecos in utero equi occultatos liberavit, ut expugnationem et eversionem Troiae perficerent.

Ille etiam signum pugnae dedit ducibus praefectisque Graecorum classis, quae apud Tenedos insula occultata in ancoris constitit.[1] Praeterea Sinon ubique in urbe Troia incendia miscuit, ubi primum primi Graeci e equo ligneo egressi sunt.[2]

Oratio Sinonis a Vergilio in secundo Aeneidos carmine composita habet 110 versus, itaque longissima Aeneidos est.[3]

Tractus equi Troiae. Opus Ioannis Baptistae Tiepolo
  1. Vergilius, Aeneis 2.57ff., (confer verba scriptoris sub [1]); Hyginus, fabulae 108 (confer[2])
  2. Vergilius, Aeneis 2.328–330
  3. Vergilius, Aeneis 2.69–194; confer Werner, Suerbaum: Vergils "Aeneis": Epos zwischen Geschichte und Gegenwart (Reclam Universalbibliothek 17618, Literaturstudium), Stuttgart, 1999, 268–270.
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!