Vide etiam paginam discretivam: Philoctetes (discretiva).

Philoctetes est tragoedia quam Euripides anno 431 a.C.n. docuit, hodie deperdita. In tetralogia ab Euripide Dionysiis hoc anno proposita fuerunt insuper duae tragoediae Medea et Dictys (hodie maximam partem deperdita) et fabula satyrica Messores[1]. Euripides tertias tulitː laureatus fuit Euphorion, secundas tulit Sophocles.

Marmor antiquum in Attica inventum. Diomedes et Ulixes Philoctetem dormientem observant. Pharetra et arcus ex antri tecto pendent.

De Dionis Chrysostomi iudicio et summario

recensere

Post Aeschylum et ante Sophoclem Euripides et ipse herois Philoctetis ab Achaeis in insula Lemno relicti et post decem annos ab iisdem quia sine Herculis sagittis Troiam vinci fata vetabant inde per Ulixem repetiti fabulam scaenice retractavit. Illas tres tragoedias primo saeculo exeunte rhetor Dio Prusaensis in opusculo comparavit atque Euripideam fabulam maluisse videtur quam maxime politicam atque eandem maxime oratoriam (πολιτικωτάτη xαl ρητορικωτάτη οὖσα) iudicabat[2].

Ut apud Aeschylum chorus e Lemniis incolis constabat. E quibus unum, Actorem nomine[3], Euripides familiarem Philocteti effecit. Prologum[4] recitabat Ulixes quem ob dicendi facultatem Achaei ad Philoctetem petendum una cum Diomede miserunt. Quae mandata Philocteti memorem iram reformidans non accepisset Ulixes nisi dea Athena vocem et aspectum ita mutasset ut cognosci non posset (quod idem iam in Odyssea fecerat). Ita se naufragum et Palamedis amicum esse et ob id ipsum iram Ulixis timere impune mentiri callido viro licebat. Quibus dictis fiduciam Philoctetis sibi parabat. Mox tamen Troianorum legati fatorum non nescii in insulam adpellunt et regno oblato Philocteti persuadere conantur ut ad se cum arcu fatali tansfugiat. Tum Ulixes quis esset detegit et aperte argumentis Troianis impugnat. Ille rhetoricus agon velut fastigium tragoediae imponebat. Postremo ut aequum erat spectatorum expectatio implebatur et Philoctetes Troiam cum Ulixe navigare non recusabat.

  1. Argumentum Aristophanis grammatici ad Medeam. Iam illius tempore Messores perierant.
  2. Oratio 52.11.
  3. Cf Hyginus 102.
  4. Huius prologi paraphrasim apud Dionem inveneris (Oratio LIX).

Fontes antiqui

recensere

Nexus externi

recensere
  • Fragmenta (Francogallice)

Bibliographia

recensere

Plura legere si cupis

recensere