Ars rhetorica est ars liberalis bene dicendi et scribendi, pars trivii habita. Scribit Isidorus: "Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur" (Etym. 1, 2). Ars grammatica est fundamentum artis rhetoricae.

Imago e libro de Chironomia a Gilberto Austin, oratore Hibernico, scripto. Actio est pars artis oratoris, ut saepe dicit Cicero, in e.g. De oratore 2.73.

Figurae rhetoricae

recensere

Figura rhetorica est transmutatio in verbis coniunctis, distincta a tropo, a transmutatione in verbis singulis. Modi transmutationis sunt quattuor:

  1. adiectio
  2. detractio
  3. immutatio
  4. transpositio

Transmutatio potest applicari ad quattuor elementa, scil. ad elementa

  1. vocis, e.g. allitteratio: veni, vidi, vici
  2. positionis, e.g. geminatio: fuit, fuit quondam in hac re publica virtus
  3. sensus, e.g. antithesis: ars longa, vita brevis
  4. cogitationis, e.g. hyperbola: te plus oculis meis amo

Secundum haec quattuor elementa figurae sunt denominata; exempli gratia figurae vocis, positionis, etc.

Historia

recensere

In Graecia antiqua, sophistae artem rhetoricam ut eloquentiae publicae artem pecuniae faciendae causa docuerunt. Contra illos, Plato philosophiam posuit, sed ars rhetorica ut disciplina nihilominus semper graviter aestimabatur.

Romae "nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit" (Cicero, De oratore, I.4).

Anno 1519, libris de arte dicendi primum editis, Philippus Melanchthon aliter atque Aristoteles artem oratoriam non persuadendi, sed, ut Cicero et Quintilianus, artem docuit recte et copiose esse dicendi. Qui quid esset eloquentia numquam perspicacius exposuit, quam cum Ioanne Pico Mirandula se respondere simulavit. Picus enim illud Platonis, quod est in dialogo "Gorgias", qui Gorgias inscriptus est, Hermolao Barbaro litteris exprobraverat, oratorem ab adulatione profectum et adeo contrarium esse philosophi, qui sapientiam amaret, ut, cum falsa pro veris probari vellet, quasi fuco, quo facies mulieris ingenua operiretur, arte sua dissimularet res ipsas. Contra Melanchthon adfirmavit, quam renatis litteris recentiores dicerent eloquentiam: invitis enim oratorem ita persuadere nolle, ut res ipsas his verbis laudare studeret, quibus essent dignae.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
Ars et litterae