Palamedes
In mythologia Graeca Palamedes (Graece: Παλαμήδης) est filius Nauplii, regis Euboici. De matre eius tamen certa notitia non est: alii Hesionen, alii Philyram, sed plurimi Clymenen Catreos filiam dicunt.[1]
De operibus Palamedis
recenserePalamedem inventorem variarum et diversarum rerum sicut mensurarum et ponderum[2] atque ordinis exercitus,[3] fuisse tradunt; praeterea fama est eum in alphabetum Graecum vel quattuor[4] vel undecim[5] litteras addidisse. Etiam miscuit utile dulci, cum oblectamenta ingeniosissima contra otium invenit:[6] haec sunt tessera[7] itemque lusus aleae ac πεττεία vel πεσσοί,[8] ludus tabularis Graecus, qui ludo latrunculorum, breviter latrunculis, Romanorum similis fuisse creditur. Inventorum supra dictorum aliorumque gratia Palamedes inter benefactores generis humani numeratur.
De Palamede et Ulixe
recensereGraeci, cum ante bellum Troianum Agamemnone auctore duces ad ius iurandum conquirerent, etiam in Ithacam Ulixem accitum veniebant, hic autem proficisci nolebat, quod se non ante vicesimum annum domum rediturum esse ab oraculo audivisset. Ob eam rem se amentem finxit et equum cum bove iunxit ad aratrum. Palamedes Ulixem insaniam simulare statim intellexit et Telemachum, filium eius, ante aratrum posuit et hoc modo fraudem nudavit. Qua re natum est odium Ulixis erga Palamedem.[9]
Ulixes dolum excogitavit, ut poena evitata Palamedem necare posset: imperavit enim captivo cuidam Phrygio, ut epistulam adulteraret, quae Palamedem demonstraret proditorem, qui ex Priamo accepisset aurum ab Ulixe tabernaculo Palamedis occultatum. Horum indiciorum causa Achivi Palamedem noxium esse credebant atque innocentem ad mortem condemnaverunt.[10]
Quamquam haec de Palamedis morte descriptio fortasse notissima est, sunt aliae praeterea narrationes, quae Ulixem faciunt sive cum Agamemnone[11] sive cum Diomede[12] coniunctim contra eum insidiantem.
- mallet et infelix Palamedes esse relictus:
- viveret aut certe letum sine crimine haberet!
- (Ovidius, Metamorphoses 13,56-57.)
Certe ille mythus tragoediae argumentum optimum visum est ita ut tres notissimi Athenienses tragoedi, Aeschylus Sophocles Euripides, Palamedem composuerint. In Apologia sua Socrates fatum suum cum Palamede comparat quia uterque iniusto iudicio perierint[13].
Notae
recensere- ↑ Apollodorus, Bibliotheca 2,1,5.
- ↑ Sophocles, Fragmenta 432; Plinius Maior, Naturalis Historia 7,198.
- ↑ Sophocles, Fragmenta 432; Plato, Politia VII.6 (522d); Plinius Maior, Naturalis Historia 7,202.
- ↑ Plinius Maior, Naturalis historia 7,192.
- ↑ Hyginus, Fabulae 277.
- ↑ Sophocles, Fragmenta 479.
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 2,20,3 et 10,31,1.
- ↑ Euripides, Iphigenia Aulidensis 194-199.
- ↑ Hyginus, Fabulae 95.
- ↑ Hyginus, Fabulae 105.
- ↑ Apollodorus, Epitome 6,9.
- ↑ Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani 2,15; Pausanias, Graeciae descriptio 10,31,2.
- ↑ Plato, Apologia Socratis 41b. Xenophon, Apologia Socratis 293.
Plura legere si cupis
recensere- Charles Vellay, "La Palamédie", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 1956ː 55-67
- Gerasimoula Zografou, "Ulysse et Palamèdeː les deux héros ingénieux et la violence - deux modèles archaïques", Revue de Philosophie Ancienne, 2005ː 93-123