Medea (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Medea.

Medea (Graece Mήδεια) est tragoedia quam Euripides anno 431 a.C.n. docuit quaeque tertias tulit. Laureatus fuit Euphorion, secundas tulit Sophocles. In tetralogia ab Euripide Dionysiis hoc anno proposita fuerunt insuper duae tragoediae Philoctetes et Dictys hodie maximam partem deperditae et fabula satyrica Messores[1]. Fabula necem a matre (Medea) duobus filiolis illatam explicat. Hoc argumentum nec Sophocles nec Aeschylus tractaverunt[2] sed fontes antiqui posteriores[3] - modica fide digni ut nonnullis modernis criticis videntur - Euripidi obiecerunt quod fabulam suam e tragoedia cuiusdam Neophronis[4] duxissetː eruditi hodierni dubitant an re vera illa tragoedia e qua paulo plus quam viginti versus[5] exstant Euripidea Medea anterior fuerit[6]. Certe ineunte cursu honorum anno 455 a.C.n. Euripides in Peliadibus Medeam iam in scaenam induxerat.

Medea filium necans, anno c. 330 a.C.n. picta (e museo Lupariensi)

Personae

recensere

Actio Corinthi agitur. Scaena Medeae domus aditum ostendit. Hae sunt personaeː

  • Medea
  • Iason
  • Creon, Corinthiorum rex
  • Aegeus, Atheniensium rex
  • Paedagogus
  • Nutrix Medeae
  • Liberi Medeae
  • Nuntius
  • Chorus feminarum

Argumentum

recensere

Post Peliae necem Iason et Medea Thessalorum iram fugientes Corinthi consederunt. Geminos filios quidem habent sed Iason securitatis firmandae causa filiam regis Creontis Glaucen, repudio Medeae nuntiato[7], uxorem ducit. Illa dolore exasperata maledictis tam maritum quam regiam Corinthiorum domum onerat ita ut Creon expavefactus e regno suo cum liberis ei fugiendum esse iubeat. Tum supplex fit Medea et a rege impetrat ut unius diei spatium sibi relinqueret ad viaticum parandum, re vera ad ultionem quam animo meditatur perpetrandam. Forte Aegeus, Atheniensium rex, Delphis rediens ubi oraculum de sterilitate coniugii sui consuluit, apud hospites Corinthii devertit. Cui Medea iniuriam a Iasone sibi factam et aerumnas suas narrat, simul herbas ad progeniem generandam utiles se nosse promittitː mox iureiurando eum obstringit si Athenas sponte venisset sibi asylum praebiturum nec inimicis traditurum. Quo effecto ad ultionem tota sese convertitː mutasse sententiam ac iam fatum non aspernari Iasoni mentitur, ea condicione ut liberi sui saltem Corinthi cum patre maneant. Quod idem a filia Creontis petens filios dona ferentes mittit, peplum et aureum capillorum ornamentum venenis letalibus prius illita. Ita magnis cruciatibus periit puella regia et ipse pater Creon postquam corpus filiae amplexus venenatis humoribus sese polluit. Simul atque mortis eorum nuntium accepit Medea duos parvos filios iugulavit et eorum cadavera Iasonis desiderio subripuit dum draconum alatorum bigis Athenas versus cum eis evolat.

In partibus cantatis notanda est laudatio[8] Atticae et Atheniensium "Aurea quos sapientia pascit/Lucida purae per spatia aethrae ... Ubi castas quondam Pierides/Fama novem peperisse/Narrat flavam Harmonien"[9]. Longus monologus[10] quoque quo Medea de liberorum nece secum deliberat atque plus quam semel sententiam mutat multorum lectorum admirationem movit. Genus quoddam feminismi in fabula percipi potestː dura condicio mulierum a personis choroque deploratur et Medea nutricis conscientiam his verbis invocatː

λέξῃς δὲ μηδὲν τῶν ἐμοὶ δεδογμένων,
εἴπερ φρονεῖς εὖ δεσπόταις γυνή τ’ ἔφυς[11].

Nova tum persona erat Medea Euripidea in tragoedia antiqua quia non a deis excaecata aut amens facta facinus patrat sed volens et rato consilio agit, doloris quem sibi ipsi inferet conscia. Qua de causa multi putarunt non tantum Iasonis sed etiam sui ipsius puniendae causa quod advenae amore patrem prodidisset et fratrem Absyrtum occidisset liberos iugulare constituisse.

  1. Argumentum Aristophanis grammatici. Iam illius tempore Messores perierant.
  2. Ita Aristophanis argumentum.
  3. Anonymi argumentum qui testimonia Dicaearchi et pseudepigraphi Aristotelis invocabat. Diogenes Laertius II.10. Suda.
  4. 120 tragoedias docuisse traditur, e quibus unus tantum titulus (Medea) ad nos pervenit.
  5. Novem apud scholiastas Euripidis, quindecim apud Stobaeum. The Fragments of Neophron’s Medea apud Diotima
  6. De hac controversia certior fies si editionem Euripidis apud Collection des Universités de France legerisː tomus I pp 110-114. Vide etiam recentius Anna Zouganelli, "Néophron à l'origine de la Médée d'Euripide", Revue des Études Grecques, 2017ː 687-697.
  7. Ius Graecum antiquum matrimonium feminarum externarum non sanciebat.
  8. 824-850.
  9. Versus 826-832 a Georgio Buchanano Latine conversi.
  10. Versus 1021-1080.
  11. Versus 822-3ː "Mea consilia tace si dominam amas et femina nata es".

Commentarius antiquus

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere