Bigae
Bigae (-arum plur., vel postea biga,-ae) in antiquitate erat currus duobus equis iunctus. Hoc verbum contractum ex biiugae est. Cursus bigarum ludis circensibus fiebant. Deae quoque nonnumquam bigis vehebantur, in primis Luna/Diana (contra frater Sol/Apollo quadrigis vehebatur) et Victoria.
Stricto sensu biga est iunctura duorum animalium : itaque in fabulis mythologicis Cybele aerem scindit bigis leonum[1], Diana bigis cervorum[2], Medea bigis draconum etc.
Bigati (sc. nummi) erant genus denariorum cui hoc nomen fuit quia dea bigis vecta signabantur.
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- Elizabeth Rawson, "Chariot-Racing in the Roman Republic", Papers of the British School at Rome, 1981: 1-16