Aperire sectionem principem
Quadrigae in Brandenburgensi porta.

Quadrigae (-arum, postea etiam quadriga, -ae)[1] in antiquitate erat currus quattuor equis iunctus. Hoc verbum ex quadriiugae contractum est. Cursus quadrigarum ludis circensibus fiebant[2]. Et magni dei quadrigis vehebantur in primis Iuppiter et Sol/Apollo vel etiam Neptunus. Itaque saepe quadrigae sculptae in fastigio templorum vel arcuum triumphalium ponebantur. Imperatores Romani quoque triumphantes in quadrigis saepe sculpebantur[3].

In fabulis mythologicis quadrigae ab Atheniensi rege Erechteo inventae dicuntur[4].

Nummus Romanus argenteus Iove quadrigis vecto signatus quadrigatus appellatus est.

NotaeRecensere

  1. Singularis numerus non ante Saturas Varronis invenitur. Quamquam Caesar libro primo de Analogia negaverat hoc verbum singularem formam pati posse : de quo vide Aulum Gellium XIX,8.
  2. Tertullianus De Spectaculis IX,3-5.
  3. Prudentius, Contra Symmachum II, 556-557..
  4. Vergilius, Georgica III,113-114 cum Servii commentario. Tertullianus de Spectaculis V etc.
  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!