Porta Brandenburgensis,[1] monumentum Berolini praecipuum, ad occidentalem urbis vetustioris limitem stat et iuxta occidentalia fori Parisiensis latera in tribu hodierno Medio. Insuper signum Germaniae iterum coniunctae dicitur, quae die 3 Octobris 1990 accidit.

Quadriga aënea supra portam Brandenburgensem eminens
Muri vectigales urbis Berolini, portis duodeviginti muniti, sicut anno fere 1855 stabant depicti. Intra videtur linea murorum vetustissimorum
Forum Parisiense et Porta Brandenburgensis

Descriptio et historia

recensere

Ab horto zoologico viator ad orientem tendens, Via Ebert transita, per portam et trans forum ambulans in magnam viam sub Tiliis intrabit.

Porta Brandenburgensis annis ab 1788 ad 1791 aedificabatur,[2] Carolo Gothardo Langhans architecto, iussu Friderici Gulielmi II regis Borussici, qui eodem tempore decessorem Fridericum II commemorare voluit (anno 1786 mortuo) et pacem celebrare qua post Bellum Septennale anno 1763 homines fruebantur. Porta genere classico novo descripta est ad imitationem Propylaeorum in Acropoli Athenarum. Viginti sex metris alta surgit, 65,5 m lata, 11 m in transitu. Quinque ostia habet, quorum medium latissimum est. Supra omnia quadriga aënea eminet, ab Iohanne Gottfried Schadow sculptore delineata.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Portam Brandenburgensem spectant.
  1. "Porta Brandenburgensis": Felix Mundt, Antonia Wenzel, edd., Berolinum Latinum: Der 1. Stadtführer auf Latein. Berolini: Vergangenheitsverlag, 2011. ISBN 978-3940621429.
  2. Porta die 6 Augusti anno 1791 perfecta est.