Carolus Gothardus Langhans
Carolus Gothardus vulgo Carl Gotthard Langhans (natus die 23 Septembris 1733 Kamienna Góra in Silesia, mortuus die 1 Octobris 1808 Dąbie apud Vratislaviam) architectus Germanicus inclutus fuit.
Vita
recenserePostquam linguis et mathematicae studuit se architecturae dedicare voluit. Inde itinera plura, ut eam artem melius cognoscerent, fecit. Anno 1775 Vratislaviensi in camera consiliarius superior militaris structoriusque nominatus est. Anno 1785 autem simillimis muneribus adimplendis Berolinum arcessitus est.
Ecce opera eius maximi momenti quae sint: Palatium Hatzfeldense (Vratislaviae; postea fuit aedificium gubernatorium); in urbe natali (Kamienna Góra) Hospitium pauperum magnum; oratoria plura in Silesiae vicis; Porta Brandenburgensis (Berolini, annis inter 1789 et 1793: sibimetipsi agebatur de prima tentamine architecturae secundum antiquitatem classicam renovandae).
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Gothardum Langhans spectant. |