Sub Tiliis
Via sub Tiliis[1] (vulgo Unter den Linden atque olim Lindenallee) est via monumentalis quae per medium Berolinum ad occidentem versus extendit. A linea murorum urbis vetustissimorum incipit ubi brachium fluminis Sprehae ponte Castellani transitur; eodem loco olim stetit Castellum urbis Berolini electorum Brandenburgensium regumque Borussicorum et imperatorum Germanorum, anno 1950 deletum, mox restituendum. Ad suburbium occidentale urbis recentioris recta linea currit per Forum Fridericianum seu Bebelianum et Forum Parisinum usque ad Portam Brandenburgensem; ita, via Ebertina transita, Hortus bestiarum attingitur.
Ab illo, qui hac via a ponte Castellano perambulat, videntur ad dextram partem Museum Germanicum Historicum (olim Armamentarium), Custodia Nova, deinde illum aedificium magnum quod olim Palatium Regale constituit sed hodie Universitatem Humboldtianam, moxque Bibliotheca Rei Publicae; longinquius in angulo Fori Parisini Domus Max Liebermann pictoris. Ad sinistram partem videntur Palatium Principum, Palatium Principissarum, ad angulos Fori Fridericiani Theatrum musicum rei publicae et Bibliotheca vetus, deinde Palatium vetus et in angulo Fori Parisini Deversorium Adlon.
Notae
recensere- ↑ "Via Sub Tiliis": Felix Mundt, Antonia Wenzel, edd., Berolinum Latinum: Der 1. Stadtführer auf Latein. Berolini: Vergangenheitsverlag, 2011. ISBN 978-3940621429