Propylaea
Propylaea (Graece: Προπύλαια) nominantur anteriora templorum aliorumque aedificiiorum quibus mediis columnae et ab utroque latere conclavia fuerunt et sunt.
Athenis
recensereNotissima autem fuerunt et sunt ista Mnesiclis architecti in Acropoli Athenarum annis inter 437 et 432 constructa Pericle regente. Quibus duae alae angulo recto exsilientes et contra stantes cum cella media sunt. Ad laevam partem templum Nices, ad alteram autem non solum Polygnoti imagines sed etiam Herculis Gratiarum simulacra inerant.
Denique egregia propylaeorum media pars, ad quam scalas conducebant, porticu et postico composita est. Sex porticuum columnae ordinis Dorici erant. Vestibulo laquearia erant, quorum trabes pedes inter septendecim et viginti longae columnas ordinis Ionici fundamento habebant. Turcis occupantibus res muratae dormiebant, antequam anno 1834 Othone rege Leo de Klenze architectus omnia expergefaceret atque restitueret.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Propylaea Athenarum spectant. |
Haec stipula ad architecturam spectat. Amplifica, si potes! |