Aperire sectionem principem
Angulus a est acutus; b, obtusus; c = a + b

Angulus in geometria est figura a duobus radiis finem communem habentibus, verticem appellatum, formata.[1] Triangulum suum nomen habet quod figure tres angulos habet. Trigonometria est pars mathematicae quae de angulis, praecipue in triangulis, tractat. In astronomia, angulus magni momenti est inclinatio orbitalis, inter planitiem orbitalem satellitis cuiusdam et planitiem orbitalem corpus cuius est satelles.

Angulus unius radianis.

Mensura anguli est radian aut gradus. Gradus est 1/360 pars circuli. Radian est pars circuli cuius circumferentia radium circulum aequat; est fere 57° (gradus). Angulus rectus est angulus 90° aut π/2 radianum; quadratum et rectangulum quattuor angulos rectos habent.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. v. Sidorov

BibliographiaRecensere

  Haec stipula ad geometriam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!