Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Circulus (discretiva)

Tycho crater in Luna, unum ex permultis exemplis circulorum qui naturaliter oriuntur. Photographema a NASA factum.

Circulus in geometria Euclideana est simplex forma, quae ex punctis in plano descriptis constat quae pari intervallo, quod radius (r) vocatur, a dato puncto, centro appellato, distant. Radius duplex diametros(d). In usu quotidiano, nomen circulus ad designandum vel finem figurae (etiam perimetron vel circumferentia appellatam) vel omnem figuram, interiore non exclusa, adhiberi potest. Stricto autem usu technico, circulus ad perimetron spectat, dum interior circuli discus appellatur. Longitudinem circuli etiam circumferentia vocatur.

Kreis mit Radius und Durchmesser
Adumbratio circuli
M = centrum circuli; r = radius; d = diametros.

Circuli sunt simplices curvae clausae quae quendam planum in duas regiones, interiorem et exteriorem, dividunt.

Circulus est ellipsis peculiaris, qua duo foci congruunt. Circuli sunt sectiones conicae quae conficiuntur cum rectus conus circularis a plano ad axem coni perpendiculari secetur.

Superficies = π × r².

Index

Circumferentia et area circuliRecensere

Circumferentia C circuli computatur a formula:

 

Area A interioris circuli computatur a formula:

 

Aequatio circuliRecensere

Linea circuli cum centro   radioque   exprimitur per formulam:

 

Hoc ita demonstrari potest:

Per definitionem circuli omnia puncta in linea circuli sita ab centro aequidistantia sunt:  . Haec aequatio ita transformatur:

 ,

ergo  ,

ergo  ,

ergo  ,

ergo  ,

ergo  , quod erat demonstrandum.

Situs cuiusdam directionis ad circulumRecensere

 
Geometres divinus in manuscripto saeculi tertii decimi pictus. Circinus Dei creationem significat. Etiam corona capiti circumdata circulus est.

Directiones tres situs discriminandos ad circulum habere possunt:

  1. Nullum punctum commune: directio circulum praeterit (praeteriens circulum)
  2. Unum punctum commune: circulum tangit (tangens circulum)
  3. Duo puncta communia: eum secat (secans circulum)

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • López de la Rica, Antonio. 1997. Geometría Diferencial. Agustín de la Villa Cuenca. ISBN 84-921847-3-6.
  • Pedoe, Dan. 1988. Geometry: a comprehensive course. Dover.
  • Roanes Macías, Eugenio. 1980. Introducción a la geometría. Anaya editorial. ISBN 84-207-1478-X.
  • Ruiz, Jesús M. 2003. Geometría analítica del plano y del espacio. Anaya editorial. ISBN 84-667-2612-8.
Figurae geometricae communes
Triangulum Parallelogrammum Rectangulum Quadrum Circulus Pyramis Cubus Sphaera