Diametros
Diametros[1] (a Graeco διάμετρος [sc. γραμμή] < δια- 'trans, per' + μέτρον 'mensura'), sive diametrus[2] vel diameter,[3] est dimetiens,[4] hoc est, in geometria quodlibet segmentum lineae rectae quod per centrum circuli currit et cuius puncta extrema in circulo ponuntur. Defini etiam potest maxima circuli chorda. Ambae definitiones pro diametro sphaerae iustae sunt.
Dimidia pars diametri radius appellatur.
Notae
recensere- ↑ Diametros (-ī, f.) legitur apud Vitr. 4.1.8; 4.8.1; 4.8.3 (et alibi); Col. Rust. 5.2.7.
- ↑ Diametrus (-ī, f.) legitur apud Vitr. 4.8.2; Front. Aq. 28.1.
- ↑ Diameter (-trī, m.): Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. Apud quos etiam diametrus.
- ↑ Vitr. 3.5.6 (et saepius); Col. 5.2.7; Macr. Somn. Scip. 1.20.15 sqq. et alibi.
Nexus interni
Haec stipula ad geometriam spectat. Amplifica, si potes! |