Aulus Gellius, natus fortasse in Africa circa annum 130 p.C.n., mortuus post annum 180, fuit scriptor grammaticusque Romanus.

Frontispiece to the 1706 edition of Auli Gellii Noctium Atticarum (Aulus Gellius Attic Nights) libri xx. prout supersunt, quos ad libros Mss. novo et multo labore exegerunt, perpetuis notis et emendationibus illustrarunt Joannes Fridericus et Jacobus Gronovii.

Noctes Atticae ante annum 170 scriptae sunt, quo opere Gellius auctor observationes de linguis, carminibus, orationibus, philosophis, geometria, meteorologia, historia, legibus factas Athenis aliqua hieme praebet. Dissimilis operis Plinii Maioris, haec sicut parva encyclopedia ordine rerum caret. Dissimilis operis Athenaei nullus dialogus in Atticis Noctibus invenitur.

Romae enim in adulescentia clarissimos magistros, exempli causa Favorinum Arelatensem et M. Cornelium Frontonem, audivit.

Hic grammaticus per crebras placidasque noctes multos libros legere solebat, et ergo e multis aliorum scriptis composuit viginti libros qui Noctes Atticae appellantur. Hoc ad delectationem aptum opus dat infinita numero dicta ab magnis philosophorum antiquorum et aliorum virorum atque acta.

Nexus externi recensere

  • (Latina) Opera Auli Gelii - Bibliotheca Augustana
  • De Aulo Gellio in A dictionary of Greek and Roman biography and mythology, I, Londinii (1870), p. 218

Bibliographia recensere