Absyrtus

persona ficiticia

Absyrtus (vel Apsyrtus, graece Ἄψυρτος vel Ἄξυρτος) persona ficiticia, regis Colchorum Aeëtis filius, alias Aegialeus dictus, quem soror Medea cum Iasone fugiens discerpsit ut membra disjecta colligens pater impediretur quo minus eam a fuga retrahere posset, unde locus tomos[1] (i. e. incisio) dictus est. Fabula antiquior Medeam fratrem antequam Colchidem cum Iasone relinqueret occidisse narrabat[2]. Corpus discerptum et in variis locis disseminatum a poetis postea additum est.

NotaeRecensere

  1. "Sed vetus huic nomen positaque antiquius urbe / Constat ab Absyrti cæde fuisse loco" Ovidius, Tristium lib. III, 9, 5-6
  2. Euripides, Medea, 1334-5.

FontesRecensere

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • De etymologia Tomorum apud Ovidium (Francogallice)

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis