Troades (Euripides)
tragoedia quam Euripides docuit
Vide etiam paginam discretivam: Troades
Troades (Graece Τρωάδες) est tragoedia quam Euripides anno 415 a.C.n. docuit. Hoc anno Euripides trilogiam de bello Troiano protulit, scilicet tragoedias Alexander, Palamedes, Troades, quibus addidit fabulam satyricam Sisyphus. Ob hanc tetralogiam Euripides secundas tulit; victor certaminis fuit Xenocles tragoedus, a quo fabulae Oedipus, Lycaon, Bacchae et Athamas doctae sunt.[1]

Astyanax necatus (saeculo XVIII pictus)
NotaeRecensere
- ↑ Aelianus, Varia historia 2.8.
Nexus externiRecensere
BibliographiaRecensere
- Ruth Scodel, The Trojan trilogy of Euripides. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 1980. ISBN 3-525-25156-4