Aperire sectionem principem

Troades (Seneca)

tragoedia a Seneca Minore
Neoptolemus/Pyrrhus Manibus patris Achillis Polyxenam immolat. Amphora nigris figuris. VI saec. a.C.n.

Troades est tragoedia saeculo primo a Seneca Minore exemplo Euripidis scripta, in qua duas fabulas Euripideas contaminavit, Hecubam et Troades. Argumentum e mythologia Graeca sumptum est : et Astyanactem ex altissima turri praecipitatum et Polyxenam Manibus Achillis immolatam refert.

De personisRecensere

Personae huius tragoediae sunt : Agamemnon, Andromache, Astyanax, Calchas, Hecuba, Helena, Polyxena, Pyrrhus, Talthybius praeco, Ulixes, praeterea chorus captivarum Troadum et senex quidam.

Polyxena persona muta est, Astyanax semiversum tantum dicit. Primas partes agunt Hecuba et Andromache.

ArgumentumRecensere

 
Caedes Astyanactis.

Scaena partem campi inter mare et urbem Troiam sitam praebet, ubi milites Graeci et captivi Troiani profectionem classis in Graeciam redituri exspectant. Troades de fato suo queruntur, Hecuba et choro velut amoebaeis cantibus sibi invicem respondentibus. Tum Talthybius praeco refert umbram Achillis ex Inferis emissam Graecis apparuisse ac praedam sibi debitam postulavisse, Polyxenam ultimam filiam Hecubae, quae in tumulo suo ut victima mactaretur. Sequitur altercatio inter Pyrrhum, filium Achillis, qui desideriis patris mortui satisfieri vult et Agamemnonem regem reluctantem atque hoc sacrificium barbarum existimantem. At Calchas vates litem decidit dum adfirmat ventos secundos classi deos non daturos nisi Polyxena immolata et Astyanacte, parvo filio Andromachae, necato. Tum chorus Troadum canticum exorditur adfirmans nihil post mortem iam esse et animam simul cum corpore perire : ita requiem tandem miseriis datum iri! Andromache autem Hectoris umbra in somnio monita parvum filium in tumulum mariti sui occultavit. Mox callidus Ulixes Astyanactem ad supplicium quaerit et matrem inexorabilis percontatur, quam ex pavore intelligit mortem filii mentiri. Minatur itaque sese tumulum Hectoris solo aequaturum. Tum misera mater, ne simul et natus opprimeretur et tumulus mariti destrueretur, omnia confitetur et filium tradit. Frustra flebiliter precatur ut aetati tenerae parceretur. Mox Helena et ipsa a Graecis missa Polyxenae persuadere conatur ut festis ornamentis vestita se sequeretur, tamquam Pyrrhus eam uxorem ducere vellet. Sed acerbis maledictis Andromachae increpita verum confiteri cogitur: Polyxena nuntio mortis imminentis gavisa esse dicitur. Tragoedia exeunte nuntius quidam supplicium virginis et pueri narrat, qui ambo ad mortem fortiter ultro ierunt necnon nuntiat quos dominos captivae sortitae sint: Hecuba serva Ulixis nolentis erit, Andromache Pyrrhi.

Pluribus locis de vita post mortem agitur nec tamen quicquam certi de ea re colligitur. Umbrae Hectoris et Achillis actioni interveniunt. Umbra Hectoris in somnio videtur sed forma Achillis vigilibus Achaeis, ut videtur, apparet. Iam ineunte fabula chorus mortuos luget, mox tamen Priamum felicem esse in campis Elysiis dicit, quia Hectorem videt nec ruinae Troianae superfuit. Paulo post contra idem chorus doctrinam Epicuri de morte animae explicat, quae nihil aliud est quam paulum spiritus in auras vanescentis, sive quia securum finem aerumnarum Troades sibi cupiant, sive sic probantes expostulationes Achillis vanas esse.

Sententiae notabilesRecensere

Nonnullae sententiae in hac fabula memoratu dignae videntur :

Quo plura possis, plura patienter feras (254)
Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor (334)
Minimum decet libere cui multum licet (336)
Optanda mors est sine metu mortis mori (869)

ConclusioRecensere

In hac fabula ex caede puerorum innocentium horrorem et miserationem movet Seneca. Tragica est quia voluntate deorum evenit: nam et Agamemnon primum recusarat et Ulixes Andromachae dixerat non se sed Calchantem vatem mortem Astyanactis expostulasse. Romanis tempore Neronis viventibus fortasse in mentem subibat fatum Britannici et Octaviae.

EditionesRecensere

  • Chaumartin FR, Sénèque Tragédies tome 1, Parisiis, Les Belles Lettres, 1996. (Collection des Universités de France) [Cum apparatu critico et versione Francogallica]
  • Fantham E., Seneca's Troades : literary introduction with text, translation and commentary, Princeton, 1982.
  • Keulen A.J. Annaeus Seneca Troades : introduction, text, and commentary . Lugduni Batavorum, Brill, 2001. (Mnemosyne, bibliotheca classica Batava. Supplementum ; 212).