De Providentia dialogorum a Seneca scriptorum est primus liber, in quo disputatur de providentia, quae, iuxta Stoicorum doctrinam, vicissitudines humanas moderatur. Contradictio est: cur fatum videtur honorare improbos homines et punire bonos? Seneca adfirmat: contradictio non est sed providentia ipsa quae experitur virtutem bonorum. Stoicus sapiens hoc intellegit et absolute accipit.

"Ignis aurum probat, miseria fortes viros."

"Bonum virum in deliciis non habet, experitur indurat, sibi illum parat."

"'Quare multa bonis viris aduersa eueniunt?' Nihil accidere bono viro mali potest: non miscentur contraria. Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum imbrium, tanta medicatorum vis fontium non mutant saporem maris, ne remittunt quidem, ita adversarum impetus rerum viri fortis non vertit animum: manet in statu et quidquid evenit in suum colorem trahit; est enim omnibus externis potentior."

Nexus interni

Lucius Annaeus Seneca minor

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad De providentia spectant.