Talthybius (Graece: Ταλθύβιος) est alter nuntiorum Agamemnonis in Iliade[1] descriptorum. Et in tragoediis postea ad Agamemnonem pertinentibus nonnumquam memoratur[2] aut ipse in scaena apparet[3]

Agamemnon, Talthybius, Epeius in sculptura circa anno 560 a.C.n. Samothracia facta hodie in Museo Lupariense.

Carmine primo una cum Eurybate, altero claro Atridae nuntio, Achillem ancillam Briseidem ademptum adit[4]. Deinde, constituto certamine inter Menelaum et Parim quod de exitu belli et Helenae possessione decerneret, agnos duos apportare[5] ab Agamemnone iubetur. Item vulnerato Menelao Machaonem medicum arcessitum mittitur[6]. Postea pugnam inter Hectorem et Aiacem, nocte adveniente, una cum collega Troiano Idaeo diremit[7]. Carmine nono decimo immolando capro operam dat, quae victima ad iusiurandum Agamemnonis maxime idonea est[8].

Lacedaemonii Talthybium cultu honorabant[9].

NotaeRecensere

  1. I.320.
  2. Euripides, Iphigenia Aulidensis 1563-4. Orestes 888-898
  3. E.g. in Hecuba versus 483-608 et Troadibus Euripidis versibus 235sqq. et 709-789 et 1123-1155. Quod imitatus est Seneca in tragoedia eiusdem tituli.
  4. I.320sqq.
  5. III.118-120.
  6. IV.112-209.
  7. VII.274-282.
  8. Ilias XIX.260-267.
  9. Herodotus, Polyhymnia 134-137

Plura legere si cupisRecensere

  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!