Agamemnon (Seneca)

tragoedia a Seneca Minore

Agamemnon est fabula cothurnata (hoc est tragoedia Latine scripta sed fabulam et personas Graecas praebens) a Seneca scriptore Latine anno incerto composita. Regem ab uxore Clytaemestra caesum, tritam fabulam, scaenice retractat. Cum simili Aeschylea tragoedia eam comparare libet[1] quae prima pars fuit trilogiae Oresteae. Quamquam personae eaedem sunt multum differuntː primo Seneca ad prologum Thyestis umbram ex Inferis evocavit (quod idem cum Tantali umbra in Thyeste facit), ita maleficum fatum velut personificans. Praeterea intimis Clytaemnestrae deliberationibus adesse lectores et spectatores possunt cum nutricem aut Aegisthum familiariter adloquitur. Econtra apud Aeschylum tantum mendacia ad decipiendum populum destinata ab ea audimus. Episodia nuntii et Cassandrae vaticinantis similiores sunt etsi de tempestate multo longior est Seneca nec apud Aeschylum Cassandra regum regis caedem tamquam Troianorum victoriam interpretatur[2]. Quin etiam Seneca Orestem cum Strophio fugientem et Electram in carcerem ductam addidit quae a tragoedia Graeca absunt. Certe in hoc congruunt ambo poetae quod praesens scelus cum praeteritis (Tantalus, Atreus et Thyestes) et cum futuris (Orestae matricidium) coniungunt velut ac si Seneca et ipse trilogiam componere voluisset cuius prima fabula Thyestes et secunda Agamemnon et fortasse tertiam mors ei praeripuisset.

Clytemnestra e cubiculo sanguine respersa exit postquam bipenni Agamemnonem occidit. John Collier pinxit (1882). Cf versus 897ː Armat bipenni Tyndaris dextram furens.

Personae recensere

Res Mycenis pro Atridarum palatio geruntur.

Summarium recensere

  • Prologus (1-56)ː umbra Thyestis ex inferis elapsa domum ubi quondam vixit revisit. Scit enim diem vindictae iam adesse cum filius Aegisthus, quem ob hoc ipsum[3] e propria filia Pelopia ab Apolline doctus genuit, filium Atrei Agamemnonem occisurus est. Mox ne sol diem recuset in infernas tenebras recessit.
  • Primus chori cantus (57-107)ː chorus Mycenaearum Fortunae inconstantiam canit, quam saepe reges e summo imperio in praeceps deturbaritǃ[4]
  • Primum episodium (108-309)ː Clytaemestra reditu mariti turbata de peccato scelere obruendo cogitat, a quo consilio eam deterrere conatur nutrix[5]. Aegistho tum advenienti Clytemestra cum marito in gratiam redire se velle primo dicit et nutrix ei incesta natalicia exprobrat[6]. Sed postquam statim atque regina iusserit moriturum se esse pollicetur Clytaemestra mitigatur et eum in secretum ducit ubi commune[7] de instanti periculo consilium caperent.
  • Secundus chori cantus (310-391)ː Mycenaeae feminae Achaeorum victoriam celebrant atque hymnum in deos Apollinem, Iunonem, Minervam, Dianam Iovemque ordiuntur.
  • Secundum episodium (392-588)ː praeco Eurybates Agamemnonis adventum nuntiat. Clytemestrae de Menelai sorte inquirenti tempestatem quae Graecorum classem redeuntem disrupit longissime describit.
  • Tertius chori cantus (589-658)ː Mycenaeae captivae nimium vitae amorem inter humanas calamitates numerant et patriam fraude amissam deplorant.
  • Tertium episodium (659-807)ː modo canentes modo loquentes Cassandra et chorus sibi invicem respondent. Furore divino correpta Cassandra imminentem caedem videt et seram Dardanorum victoriam celebrat. Tum advenit Agamemnon triumphi securusː Cassandram exhaustam et humi iacentem famulis fovendam tradit et fiduciae plenus cum uxore domum intrat.
  • Quartus chori cantus (808-866)ː chorus Mycenaearum labores Herculis, herois Argivi, celebrat
  • Quartum episodium (867-1012)ː Cassandra Agamemnonis caedem quae intus geritur et sola videt choro et spectatoribus narrat. Deinde fugiens et Orestem secum ducens quem celare vult Electra e domo procurrit. Tum felici casu Strophius Phocidum rex et Atridarum hospes ex Olympia cum filio Pylade ad Agamemnonem salutandum advenit. Postquam gesta ab Electra audivit Orestem in currum ascendere iubet atque quam celerrime extra fines asportat. Clytemestrae ubinam esset filius Orestes quaerenti Electra resistit atque tantum "in securo" respondet. Aegisthus dominae auxilio accurrens virginem in carcerem conici et Clytemnestra mariti paelicem Cassandram ad mortem duci iubet.

Sententiae recensere

Ut in ceteris Senecae operibus in Agamemnone inveniuntur sententiae breves et memorabiles tam politicae quam morales, quales eas cudere amabat philosophus idemque rhetorː

    mors misera non est commori cum quo uelis (202)
   nam sera numquam est ad bonos mores uia (242)
   nec regna socium ferre nec taedae sciunt (259)
   det ille ueniam facile cui uenia est opus  (267)
   Non intrat umquam regium limen fides (285)
   Pretio parata uincitur pretio fides (versus 287)
   ... clades scire qui refugit suas
   grauat timorem; dubia plus torquent mala (versus 419-20)
   o quam miserum est nescire mori! (versus 610)
   Lacrimas lacrimis miscere iuuat (664)

Notae recensere

  1. John Lavery, "Some Aeschylean Influences on Seneca's Agamemnon", Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici, 2004ː 183-194
  2. Versus 869ː uicimus uicti Phryges.
  3. Versus 48-9ː Causa natalis tui, Aegisthe, venit.
  4. Versus 58-9ː Fortuna ... in praecipiti dubioque locas nimis excelsos.
  5. Versus 203-4ː Regina, frena temet et siste impetus // et quanta temptes cogita
  6. Pater enim idemque avus Thyestes ei erat (versus 293).
  7. Versus 307ː quae iuncta peccat debet et culpae fidem.

Editio cum commentario recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere