Atreus (Graece Ατρεύς) in mythologia Graeca fuit Mycenaeus Pelopis et Hippodamiae filius, et pater Agamemnonis et Menelai, qui Atreidae ambo vocati sunt. Atreus et gemellus, Thyestes, ab eorum patre eiecti sunt, cum Chrysippum fratrem interfecereunt. Mycenas refugiebant; regnum inde ceperunt ab Eurystheo qui absens cum Heracleidis bellum gerebat. Eurystheus volebat esse eorum regnum pro tempore, sed illo mortuo perpetuum fit.

Atreus Artemidi optimum agnum voverat. Grege autem circumspecto, Atreus agnum aureum invenit, quem suae uxori, Aeropae, dedit, ut eum ab dea celaret. Sed Aerope invicem clandestino amatori Thyesti agnum tradidit, qui deinde Atreo persuasit ut condicionem acciperet hanc: qui illum agnum habeat, sit rex. Thyestes sane agnum ostendit et regnum adripuit.

Hermen consultum ierunt; regnum Atreus petiit ut reciperet. Thyestes hoc adsensit fore sed solum cum sol retro in caelo se movisset, quod Zeus effecit. Atreo regnum; Thyestes expulsus est.

Interea Atreus repperit de adulterio inter Thyesten et Aeropen, et ulcisci constituit. Interfectis Thyestis filiis, eos coquinavit, praeter manus et pedes. In epulis Thyestes nesciens suos filios consumpsit, quem postea Atreus ostentatis membris reliquis derisit. Quod nefandum scelus Atridarum malo fato causa fuit, quod per scelerum seriem et ultiones insecutas deorum voluntate usque ad Orestem ab Eumenidis purgatum saeviit.

Oraculo Thyestes didicit si sua filia Pelopia filium conciperet, Atreum ille interficeret. quod quidem Thyestes confecit. Infans Aegisthus appellatus, derelictus ab matre cui puditum est tanti sceleris, dein inventus a pastore datusque Atreo, qui eum educavit quasi suum. Solum iuveni Aegistho Thyestes et pater et avus vera patefecit. Exinde Atreum Aegisthus occidit.

Secundum alios fontes, Atreus pater Pleisthenis fuit. Populariter autem, erant fratres.

In theatro

recensere

Seneca ad Euripidis imitationem tragoediam Thyestes[1] inscriptam et magna ex parte servatam composuit in quam Atreus, ut aequum est, inducitur. Euripidea fabula ita ut alia similis inter Sophocleas tradita deperditae quidem sunt sed Aeschylus per Cassandrae verba fraternum et impium scelus commemoravit[2]. Temporibus modernis quoque in fabulis hodie raro doctis Atreus protagonista fuitː ita Crébillon Atrée et Thyeste (1707)[3] composuit, Voltarius vero Les Pélopides ou Atrée et Thyeste (1770)[4].

  1. Textus apud Vicifontem.
  2. Agamemnon 1218-22ː ὁρᾶτε τούσδε τοὺς δόμοις ἐφημένους // νέους, ὀνείρων προσφερεῖς μορφώμασιν; // παῖδες θανόντες ὡσπερεὶ πρὸς τῶν φίλων, // χεῖρας κρεῶν πλήθοντες οἰκείας βορᾶς· // σὺν ἐντέροις τε σπλάγχν', ἐποίκτιστον γέμος, // πρέπουσ' ἔχοντες, ὧν πατὴρ ἐγεύσατο. necnon 1242-4. Vide etiam Aegisthi verba 1577-1611.
  3. Textus apud Théâtre classique.
  4. Textus apud Théâtre classique.

Bibliographia

  • Burkert, Walter (1972): Homo Necans. Interpretationen altgriechischer Opferriten und Mythen, Berolini et al., pp. 103–108