Mycenae (Graecia physicalis )
Mycenae
Mycenae
Mycenarum situs

Mycenae[1] (Graece Μυκήνη, Μυκῆναι) fuit urbs Argolidis in Graecia. Fuit praeclara urbs Aetate Aenea Graeciae. Hodie est clarus locus archaeologicus, quem Henricus Schliemann effodit.

Mythologica tempora

recensere

A Perseo, Iovis filio, conditae dicebantur[2], cuius filius Sthenelus et nepos Eurystheus quoque ibi regnarunt. Deinde rerum potiti sunt Pelopidae Atreus et Agamemnon qui Danaos bello Troiano ducebat atque tunc temporis potentissimus rex in Graecia habebatur. Posteri ruinas moenium et portam leonum admirabantur atque opus Cyclopum fuisse credebant[3].

De excidio

recensere

Mycenae quinto saeculo a.C.n. (468 a.C.n. ?) ab Argivis vastatae sunt qui illius urbis incolas sibi adiunxerunt quia sola urbs potens in Argolide esse cupiebant atque validiores fore numero virorum aucto ad Lacedaemmonios repellendos putabant[4]. Scriptor Pausanias de zelotypia quoque scribebat ob gloriam quam sibi parassent Mycenaei qui anno 480 a.C.n. octoginta hoplitas regi Spartano Leonidae I ad Thermopylas miserant, cum ipsi Argivi quiessent[5]. Certe Spartani et Argivi civitates inter se inimicae erant, medios stare periculosum erat.

Nexus interni

  1. Variae formae reperiuntur. In Oxford Latin Dictionary legimus: "Mycēnae ~ārum f. pl. Also Mycēnē, Mycēna ~ēs, (~ae) f."
  2. Pausanias II.16.3. Euripides, Iphigenia Aulidensis 1500.
  3. Pausanias II.16.5. Euripides, Iphigenia Aulidensis 1501.
  4. Diodorus Siculus XI.63
  5. Pausanias II.16.5

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 37°43′51″N 22°45′22″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mycenas spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!