In mythologia Graeca Eurystheus, filius Stheneli et Nikippae, Persei nepos, in Argolide regnavit quamquam Herculem regnaturum speraverat Zeus. Qui enim omnibus deis praenuntiaverat hodie nasci e sua stirpe qui potentissimus rex in Peloponneso foret. At Iuno qui Alcmenae filium oderat malam fraudem excogitavit. Nam Sthenelus, ut qui Perseo et matre Danae ortus erat, ad Iovis progeniem pertinebat. Itaque Ilithyas quam celerrime misit quae uxoris Stheneli partum maturarent (post septem menses a conceptu natus est Eurystheus) et partum Alcmenae tardarent. Itaque illo die quem praedixerat Iupiter natus est Eurystheus nec verba sua revocare potuit deum hominumque pater[1]. Postea rex Eurystheus duodecim labores Herculi imposuit.

Eurystheus in dolio conditus dum Hercules Erymanthium aprum adfert. Calyx figuris rubeis circa 510 a.C.n. Museum Luparense.

Hercule mortuo Eurystheus Herculis liberos odio persecutus est. Postremo a Demophonte Atheniensium rege victus periit, quod argumentum Heraclidarum Euripidi praebuit.

  1. Ilias XIX.95-133

Plura legere si cupis

recensere