in mythologia Graeca Demophoon aut Demophon (Graece Δημοφῶν aut Δημοφόων) fuit filius Phaedrae et Thesei[1] cui successit in Athenarum regno; frater ei fuit Acamas[2] quocum Troiam contendisse dicitur ubi duo fratres in ligneum equum conscenderunt et urbe capta aviam Aethram, Thesei matrem, servitute liberaruntː etenim Helenae a Dioscuris fratribus ancilla data erat[3]. In Euripideis Heraclidis rex Atticae Herculis liberos in suos fines profugos adversus Eurystheum tuetur quem proelio vicit. Secundum Pausaniam Diomeden e Troia redeuntem et quia nesciebat quo terrarum adpulisset Atticam diripientem feliciter reppulit sed eodem tempore civem Atheniensem equi impetu stravitː quam ob non voluntariam necem Demophon primus apud Epipalladium tribunal iudicatus est[4].

Phyllis et Demophon. Eduardus Burne-Jones pinxit.

Maxime noti sunt eius amores cum principissa Phyllide. Nam cum Thraciam praeternavigaret amore captus filiam cuiusdam Thracii regis uxorem duxit. Paulo post abire coactus rediturum et eam secum ducturum pollicetur. Cui abeunti pyxidem tradit puella quam nisi tum cum non reversurum sciet aperiri vetat. Tam diu immemor afuit ut misera Phyllis se suspenderit[5]. Post longum tempus in insula Cypro (quod parum cum regno Atheniensi congruit) Demophon pyxidem aperuit et quod intus vidit tantopere eum terruit ut in equum statim conscenderet e quo mox ita eiectus esse dicitur ut suo gladio transfigeretur[6]. Poeta Latinus Ovidius in Heroidibus epistulam a Phyllide amore perdita ad Demophontem missam excogitavit.

  1. Apollodori bibliotheca Epitome I.18. Hyginus, Fabula 48.
  2. Euripides, Heraclidae 118-9. Diodorus Siculus IV.62.1.
  3. Apollodori bibliotheca Epitome V.22. Pausanias, Descriptio Graeciae X.25.7. Plutarchus, Theseus 34
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae I.23.8-9.
  5. Hyginus, Fabulae 59 et 243 Cf. Ovidius in Heroidibus II.131-148.
  6. Apollodori bibliotheca Epitome VI.17.

Nexus externi

recensere

Demophon apud Greekmythology.com